De Trinitate | Cantus Index for Office and Mass

De Trinitate

De Trinitate

Trinity Sunday

Feast code: 
09011000

Chants related to the feast

Displaying 301 - 373 of 373 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

ah54161

Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sed et simplae trinitati coaeterna gloria Sq De Trinitate

ah54161.1

Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Qui sic credit ne festinet et a via non declinet insolenter regia | Servet fidem formet mores nec attendat ad erroes quos damnat ecclesia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sit et simple trinitati coaeterna gloria amen Sq De Trinitate

g01113:cs

Alleluia Požehnaný jsi pane bože otcóv našich a máš býti chválen na věky Al De Trinitate

g01113a

Benedictus sit dei filius qui resurrexit a mortuis die tertia AlV De Trinitate

g01114

Alleluia Omnium in te credentium suscipe vota trinitas alma tibi gloria et laus aeterna Al De Trinitate

g01116

Benedicta sit sancta trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam In De Trinitate

g01116.Tp13

Cunctipotens genitor natus cum flamine sacro gloria majestas deitas virtus simul una BENEDICTA SIT Tp De Trinitate

g01116.Tp14

Indiscreta manens virtutis robore firma quamquam personis propria cognomina trina CONFITEBIMUR Tp De Trinitate

g01116.Tp15

Plurima nunc laudum gaudentes dona ferendo atque sua jugiter virtutes rite canendo QUIA FECIT Tp De Trinitate

g01116.Tp16

Benedicamus patrum et filium cum spiritu sancto Tp De Trinitate

g01116:cs

Chválena buď svatá trojice a nerozdielná jednota vyznávati budeme ji žeť jest s námi učinila milosrdenstvie své In De Trinitate

g01116a

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula InV De Trinitate

g01116a:cs

Chvalmež otce i syna s duchem svatým InV De Trinitate

g01116b

Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo InV De Trinitate

g01116c

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula InV De Trinitate

g01116d

Benedicamus patri et filio cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula InR De Trinitate

g01116e

Cantate domino (...) InV De Trinitate

g01116f

Benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula InR De Trinitate

g01116g

Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra InV De Trinitate

g01116h

Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra InV De Trinitate

g01117

Benedictus es domine qui intueris abyssos et sedes super cherubim Gr De Trinitate

g01117a

Benedicite deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam GrV De Trinitate

g01117b

Benedictus es in throno regni tui et laudabilis in saecula GrV De Trinitate

g01117c

Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula GrV De Trinitate

g01117c.1

Benedictus es Domine in firmamento caeli et laudabilis in saecula GrV De Trinitate

g01117d

Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur domino quia fecit nobiscum misericordiam suam GrV De Trinitate

g01117d.1

Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus quia fecit nobiscum misericordiam suam GrV De Trinitate

g01117d.2

Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei GrV De Trinitate

g01118

Benedictus es domine in firmamento caeli et laudabilis in saecula GrV De Trinitate

g01120

Benedictus sit deus pater unigenitusque dei filius sanctus quoque spiritus quia fecit nobis cum misericordiam suam Of De Trinitate

g01120:cs

Chválen buď buoh otec i jednorozený syn boží i svatý duch neb jest s námi učinil své milosrdenstvie Of De Trinitate

g01120a

Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et super laudabilis (...) OfV De Trinitate

g01120a.1

Benedictus es domine qui intueris abyssos et sedes super cherubim OfV De Trinitate

g01120b

Benedicamus patrem filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula OfV De Trinitate

g01120d

Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et super laudabilis et super exaltatus in saecula OfV De Trinitate

g01121

Benedicimus deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam Cm De Trinitate

g01121.1

Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam Cm De Trinitate

g01121:cs

Chvaltež boha nebe a přěde všěmi živými budem vyznávati jemu žeť jest učinil s námi své milosrdenstvie Cm De Trinitate

g01121a

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu CmV De Trinitate

g01121b

Deus misereatur nostri CmV De Trinitate

g01121c

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula CmV De Trinitate

g01121d

Benedicite angeli domini domino benedicite caeli domini domino CmR De Trinitate

g01121e

Benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino CmV De Trinitate

g01121f

Benedicat nos sancta trinitas et custodiat nos semper amen CmV De Trinitate

g01426.1

Alleluia Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula Al De Trinitate

g02113

Alleluia Honor virtus et imperium laus sit et decus et potestas per infinita saecula sancte trinitati patri nato atque sancto spiritui Al De Trinitate

g02183

Alleluia Qualis pater talis filius talis et spiritus sanctus Al De Trinitate

g02184

Benedicite deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam GrV De Trinitate

g02310

Alleluia Tu domine pater noster es redemptor a saeculo Al De Trinitate

g02311

Alleluia O adoranda unitas o adoranda trinitas o perfecta deitas o claritatem luminis Al De Trinitate

g02311.0

Alleluia O adoranda trinitas o veneranda unitas o perfecta deitas o* Al De Trinitate

g02507

O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis de te nubes fluunt aether volat lapides humorem habent aquae rivulos educunt et terra viriditatem sudat tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos unde laus tibi sit qui es sonus laudis et gaudium vitae spes et honor fortissimus dans praemia lucis Sq De Trinitate

g02558

Alleluia Benedictus es adonai in firmamento caeli et benedicant te omnes angeli et sancti tui Al De Trinitate

g02558:cs

Alleluia Požehnaný jsi bože náš v tvrdosti nebeské a velebte tě všickni anjelé i všickni světí tvoji Al De Trinitate

g02793.1

Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Pr De Trinitate

g03201

Regi autem saeculorum immortali invisibili soli deo honor et gloria in saecula saeculorum amen alleluia Tc De Trinitate

g03201a

Benedicta sit sancta trinitas et indivisa unitas in saecula saeculorum TcV De Trinitate

g03201b

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula TcV De Trinitate

g03332

Alleluia Deus rex caelorum qui sedes in septimo throno in trinitate miserere nobis Al De Trinitate

g03333

Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus pater et filius et spiritus sanctus Tc De Trinitate

g03333a

Benedicat nos trina majestas et individua unitas qui est verus deus in saecula saeculorum TcV De Trinitate

g03333b

Benedicat nos sancta trinitas et custodiat nos semper amen TcV De Trinitate

g03333c

Confitemur patrem in filio natum quoque in ipso et spiritum ab utroque prodiret TcV De Trinitate

g03423

Alleluia Benedictus es in throno regni tui et laudabilis in saecula Al De Trinitate

g03425

Alleluia Te decet hymnus decet te laus tibi gloria patri deo et filio cum sancto spiritu perenniter Al De Trinitate

g03436

Alleluia Deus pater Deus filius Deus spiritus sanctus sed tamen non tres dii sed unus est Deus Al De Trinitate

g03438

O beata et inmensa veneranda trinitas | O devote recolenda adoranda unitas (etc.) Sq De Trinitate

g04177

Alleluia Non est sanctus ut tu Domine nec praeter te Deus fortis justus misericors Al De Trinitate

g04232

Alleluia Regi autem saeculorum immortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen Al De Trinitate

g04325

Alleluia Libera nos salva nos justifica nos o beata trinitas Al De Trinitate

g04357

Conditorem Dominum universorum veneranter quem novimus unius substantiae et trine personae benedicimus Tc De Trinitate

g04357a

Confitemur patrem in filio natum quoque in ipso et spiritum ab utroque prodiret TcV De Trinitate

g04357b

Repleti sunt caeli majestate gloriae ejus quem laudant supernarium coetus virtutum jugiter in excelsis TcV De Trinitate

Pages