Gertrudis Nivellensis | Cantus Index for Office and Mass

Gertrudis Nivellensis

Gertrudis Nivellensis

Gertrude of Nivelles, Virgin

Feast date: 
Mar.17
Day: 
17
Month: 
3
Feast code: 
14031700
Notes: 
Holweck, p. 432;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 83 of 83 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

004702

Sancta Maria intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piissimum regem atque divinum ut det nobis veniam peccatorum nostrorum et gaudium sempiternam A Gertrudis Nivellensis L

005445

Virgo Christo amabilis in omnibus laudabilis pietate autem ineffabilis tu gregis humillimi gaudium omnium quoque ad te pie clamantium exaudi nos supplices in te semper sperantes A Gertrudis Nivellensis DF

100333

Qui sibi Gertrudem sponsam delegit adoret et colat et timeat contio nostra deum I Gertrudis Nivellensis

201943

Generosa Christo virgo justitiae vigebat zelo sanctimoniae privilegio caelestium autem flagrabat desiderio A Gertrudis Nivellensis

201944

Generosa virgo Gertrudis supplicum semper fidelissima consolatrix in te nobis portus salutis ad te clamantes exaudi rogamus et misericordiam quam de te predicamus pie senciamus A Gertrudis Nivellensis

201952

Gertrudis pietate ineffabilis tibi persolvimus debita laudis tu solita clemencia adauge devocionis incrementa A Gertrudis Nivellensis

202045

Hac ergo pollens maturitate morum quesivit sibi aptare virgineum sponsum cum quo virginitatis firmaret chirographum A Gertrudis Nivellensis

202247

Hodiernae sollemnitatis gaudia que nobis anni reduxit orbita pia recolamus devocionae virginis Gertrudis utentes famulaminae A Gertrudis Nivellensis

202525

Inde sacrum sibi mater aptavit velaminis signum placuitque regulari vinculo subiugare animum A Gertrudis Nivellensis

202879

Laudem demus domino virginis inquam filio qui te o sacratissima virgo mundi resolutam ergastulo in caeli hodie relevavit palacio ubi precamur nostri memor esto A Gertrudis Nivellensis

203119

Mirantur ergo cuncti qui aderant et quis rei detur exitus expectant et subito vident in creacione virginis paulatim minui integritatem luminis A Gertrudis Nivellensis

203154

Mole criminum praemimur (...) A Gertrudis Nivellensis

203536

O quam generosa es virgo quae totius decoris regnas cum domino et adoptato perfrueris thalamo o pia virgo A Gertrudis Nivellensis

203826

Perlustravit enim habitacionem oratorii inde figitur laqueari ubi nec datur defectui nec augetur damno incendii A Gertrudis Nivellensis

204014

Quadam autem die dum perseveraret virgo in oracione igneus globus mittitur e caeli regione et obnixe videtur virgini deservire A Gertrudis Nivellensis

204090

Quem illa suscipiens gaudenter intencionem mentis ex ordine patefecit fideliter A Gertrudis Nivellensis

204337

Sacerdotalem virum nomine amandum episcopatus quoque honore preditum ad virginis matrem direxit dominus omnium A Gertrudis Nivellensis

204702

Solaris dum volvitur orbita votiva recurrunt festa in quibus et domini recitantur magnalia et Hedwigis retractantur merita A Gertrudis Nivellensis

204868

Te clangat ergo nostra notula tibi o pia reddat famulamina a te exposcat misericordiam quam nescis denegare cuiquam A Gertrudis Nivellensis

204915

Tibi rite psallimus virgo tibi laudes referimus ex debito quia quociens premimur anxietatibus ad te nobis fidus patet recursus A Gertrudis Nivellensis

205066

Unus nec mortem (...) A Gertrudis Nivellensis

205847

Beata Gertrudis assidua legis dei meditatione tantum in divinarum litterarum studio profecit ut brevi omnes coetaneas suas anteiret A Gertrudis Nivellensis

205883

Christo igitur castitate virginis dicata austrasiorum ducis filium amore ejus captum spes lusit inanis A Gertrudis Nivellensis

205884

Cum monasterium cui beata Gertrudis praefuerat ignibus vastaretur edacibus visa est velamine suo flammas nimis exuperantes abigere et praeter spem omnium domum ab incendio liberare A Gertrudis Nivellensis

205885

Deinde mater consultu amandi episcopi mire sanctitatis viri sacro velamine accepto monasterium construxit A Gertrudis Nivellensis

205886

Divinae itaque institutionis suffulta praesidiis deum diligere mundum odisse ac sese toto mentis affectu Christo coepit mancipare A Gertrudis Nivellensis

205887

Exteriora suis dat quaeque (...) A Gertrudis Nivellensis

205888

In quo vita regulari instituta cum filia et ejus coetaneis dies huic vite concessos transegit A Gertrudis Nivellensis

205889

Laudes Christo sancta canit ecclesia qui sibi gertrudem castam virginem consecravit ne ab huius mundi amatoribus rapta vite dispendium pateretur sempiterne A Gertrudis Nivellensis

205890

Magna datur nobis divinae copia laudis normaque virtutis virginis hujus ope A Gertrudis Nivellensis

205891

Materno tandem Gertrudis destituta solacio totam regendi monasterii curam suscepit A Gertrudis Nivellensis

205892

Post vite cursum fragilis durosque labores Gertrudis posuit flebile carnis onus laeta tamen perfert lucis discrimen amicae cernere cum liceat jam sine nocte diem A Gertrudis Nivellensis

205893

Quantum crevit onus tantum devocio crevit cuncta per hoc fieri prosperiora putat A Gertrudis Nivellensis

205894

Quo facto se hostiam deo placentem gaudebat oblatam cum liquido claresceret nullum hujus saeculi vanitatibus locum in ea reperiri A Gertrudis Nivellensis

205895

Sacrae virginis Gertrudis sollemnia devotae suscipiat plebs fidelis nam per eam nobis spes et ipsi facultas suppetit impetrandi veniam pro delictis A Gertrudis Nivellensis

205896

Taliter internis externa aptabat ut esset par erga Christum cultus et unus amor A Gertrudis Nivellensis

205897

Tribulatione igitur carnis conculcata in se persistens indivisa virgo sollicita fuit quomodo corpore et animo placitum deo exhiberet obsequium A Gertrudis Nivellensis

205898

Utque ceteri ab egregia forma virginis postulanda resipiscerent mater comarum longitudinem in corone modum detondit A Gertrudis Nivellensis

205899

Vita duarum agitur gemina in gertrude sororum fervidus urget amor sollicitudo premit A Gertrudis Nivellensis

206805

Rogemus omnes beatam (...) A Gertrudis Nivellensis

600093

Ammonuit itaque sacratissimam mater virginem sacre subire consecracionis velamen et sic propositi servare fidem at illa continuo jubentis paruit imperio R Gertrudis Nivellensis

600093a

Hortata est quoque eam addere adhuc onus oneri ut pondus regiminis imponeret sibi V Gertrudis Nivellensis

600960

Gloriosa virgo Christi Gertrudis post debita humanitatis ad regis regum arcessitur palacium ubi ob perfecte virtutis decursum immarcescibilis corone accepit bravium R Gertrudis Nivellensis

600960a

Angelorum comitatu potitur atque cum digno tripudio paradisum introfertur V Gertrudis Nivellensis

601096

Igitur venerabilis mater virginis hortatu Amandi praesulis in ecclesiam proprie domus transmutavit fastigia consecrandi gratia R Gertrudis Nivellensis

601096a

Inde sacrum sibi aptavit velaminis signum V Gertrudis Nivellensis

601833

Postquam igitur virgo sacrata regiminis expeditur sarcina castigacione maceratur voluntaria ut sine offensionis mora ad aeterna proficiscatur premia R Gertrudis Nivellensis

601833a

Sciebat enim per dominicam revelacionem imminere sui corporis resolucionem V Gertrudis Nivellensis

601959

Quidam autem diabolica fraude decepti virginis inardescunt amori et quesierunt eam rapere vi et tradere nuptui R Gertrudis Nivellensis

601959a

Ut autem mater defenderet virginis abusionem ejus totondit capitis cesariem V Gertrudis Nivellensis

602328

Timens ergo sacratissima virgo Gertrudis ne forte in arrogantiae incideret jactanciam post multa virtutum exercitia pastoralis regiminis deposuit onera R Gertrudis Nivellensis

602328a

Querens ergo Christo placere et libere per viam salutis incedere V Gertrudis Nivellensis

602376

Ubi pater virginis gloriosus communis exitii complevit planctus hinc dolor nimium ejus praegravavit animum quattuordecim enim tantum erat annorum R Gertrudis Nivellensis

602376a

Matrem gaudebat superstitem quo ejus saltem presencia animum consolaretur puerilem V Gertrudis Nivellensis

602513

Virgo sacrata dum quaeriat copulari Christo quodam prepeditur offendiculo quod et viriliter vicit in domino R Gertrudis Nivellensis

602513a

Austrasiorum enim ducis filius virginis inardescit amoribus V Gertrudis Nivellensis

602816

Beatissima virgo Gertrudis regio francorum exorta stemmate nobilitatem sanguinis ingenii acrimonia et morum laudabilium honestate decoravit R Gertrudis Nivellensis

602816a

Quae quidem ab ipsis cunabulis christiani nominis professione insignata V Gertrudis Nivellensis

602817

Spretis mundi labentis illecebris virgo sancta caelesti se totam sponso devovit et utriusque testamenti paginis tam luculenter imbuta est ut paterne mortis dolorem quodammodo matri temperaret R Gertrudis Nivellensis

602817a

Merito igitur sancti spiritus gratia redundabat quae se totis visceribus Christo placituram praeparabat V Gertrudis Nivellensis

602818

Cum orationis causa beata virgo ad altare sancti Sixti martyris stetisset flammea sphera coelitus super eam descenderat R Gertrudis Nivellensis

602818a

Ut per tale miraculum ostenderetur quanti apud deum meriti esset V Gertrudis Nivellensis

602819

Sacro beatae virginis corpusculo parsimoniae orationumque studio praegravato ipsa monasterii regimen nepti suae quae sub regulari disciplina ad pedes ejus sacris litteris erudita est commendavit R Gertrudis Nivellensis

602819a

Ne igitur sacrae institutionis norma quidam detrimenti pateretur V Gertrudis Nivellensis

602820

Sancta Gertrudis hujus vitae stadio transcurso et exitus sui tempore appropinquante meruit cujusdam religiosissimi monachi solitariam vitam agentis precibus de die et hora sue migracionis certificari R Gertrudis Nivellensis

602820a

Sollicita quando carnis onere deposito ante conspectum justi judicis debeat apparere V Gertrudis Nivellensis

602821

Modeste abbatissae trevirensi beate Gertrudis sanctitati inherenti ad ejus conspectum colloquiumque anhelanti sese virgo sancta obitus sui die sub forma et vestitu propriis demonstravit R Gertrudis Nivellensis

602821a

Ne modesta desiderio quo ardentissime ferbuerat fraudaretur ut quae voti sui compos fieret V Gertrudis Nivellensis

602822

O vere prudens o vere virgo beata ignivomam occurrens sponso que lampada sumpsit nam bona que gessit flammis ignivit amoris divi non laudis querens aliunde nitorem R Gertrudis Nivellensis

602822a

Hanc dominus veniens invenit sic vigilantem V Gertrudis Nivellensis

602823

O nimium felix est donum virginitatis subdola versuti quo fraus eliditur hostis cum praeter carnem caro vivit celibe vita R Gertrudis Nivellensis

602823a

Et pro terrenis caelestia regna patescunt V Gertrudis Nivellensis

602824

Virginis eximiae Gertrudis festa colentes altithrono regi solvamus debita laudis R Gertrudis Nivellensis

602824a

A quo cunctorum procedit origo bonorum V Gertrudis Nivellensis

830174

Jesu flos matris virginis votis faveto supplicis hymnizantis tibi gregis Gertrudis festo virginis H Gertrudis Nivellensis

830335

Veneremur sollemniter auctorem pudicitiae Christum qui mirabiliter dona largitur gratiae H Gertrudis Nivellensis

830388

Virginis sacrae veneremur (...) H Gertrudis Nivellensis

830388a

Copiam laudis tribuunt abunde (...) HV Gertrudis Nivellensis

830388b

Ejus ad sacrum veniens (...) HV Gertrudis Nivellensis

830388c

Membra defuncti pueri (...) HV Gertrudis Nivellensis

830388d

Depulit febres solidavit artus HV Gertrudis Nivellensis

830388e

Mentibus nostris vitiis (...) HV Gertrudis Nivellensis

830388f

Adsit aeternus pater et (...) HV Gertrudis Nivellensis