Gertrudis | Cantus Index for Office and Mass

Gertrudis

Gertrudis

Gertrude the Great, Cistercian nun and mystic writer

Feast date: 
Nov.17
Day: 
17
Month: 
11
Feast code: 
14111730
Notes: 
Holweck, p. 432;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 13 of 13 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a03662

Mira nocturnis modulante lingua gesta Gertrudis celebremus horis quae sacris instans precibus peregit tempora noctis | Illius votis deus obsecundans mox repentinas pluvias profudit moxque suspensos gravidis coercet nubibus imbres | Arva jam dudum glacie rigebant corde cum mœsto miserans colonos fervidis virgo lacrimis resolvit frigora brumae | Ne seges largo vitietur imbre sedulis caelum precibus serenat et graves laesi gemebunda placat numinis iras | Igneis mentes penetrat sagittis languidis confert animis medelam atque succendit scelerata castis pectora flammis | Virginum sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex triadem per aevum orbis adoret H Gertrudis

a03663

Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus A Gertrudis

a03672

Habuit Gertrudis potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia lingua ejus clavis caeli facta est A Gertrudis

a03673

Ancilla fidelis et sponsa electa intravit in cor et gaudium domini sui cujus amore languebat A Gertrudis

a03674

Ad sacros virgo thalamos anhelans nuptias caelo celebrare gestit et piis votis nimium morantem provocat horam | Aegra cum languet manifestus astat caelitum turma comitante Christus atque divini recreat jacentem lumine vultus | Surge conclamat soror atque sponsa en tibi pando penetrale cordis ut triumphali reserata scandas sidera curru | Ista vox omnes penetrat medullas atque compages animi resolvit spiritus liber volat in reclusa viscera Christi | Regios Agni thalamos petentem jubilans stipat superum corona atque complexus et amica cantat oscula Sponsi | Virginum Sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex Triadem per aevum orbis adoret H Gertrudis

a03675

O dignissima Christi sponsa quam lux prophetiae illustravit zelus apostolicus inflammavit laurea virginum coronavit divini amoris incendium consummavit A Gertrudis

a03676

Casta columba nidificans in caverna maceriae sacri lateris Jesu Christi mel suavissimum de petra sugebat A Gertrudis

a03677

Loquebatur Christus ad dilectam Gertrudem facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum A Gertrudis

a03678

Beatae Gertrudis verba divini erant amoris jacula lampades ejus lampades ignis atque flammarum A Gertrudis

a03679

Dilectae animam e carcere corporis exeuntem accepit Christus in ulnas suas et cor suum illi amanter aperuit A Gertrudis

a03680

Egredimini et videte filiae Sion Gertrudem in diademate quo coronavit illam Christus in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis ejus A Gertrudis

a03693

Gertrudis arca numinis sponsoque juncta virginum da nuptialis pangere castos amores foederis | Quadrima Christo nubilis in claustra prompte convolas spretoque nutricis sinu sponsi requiris oscula | Candentis instar lilii odore mulces sidera et virginali caelitum regem decore pertrahis | Qui vivit in sinu patris cinctus perenni gloria amanter ut sponsus tua recumbit inter ubera | Amore Christum vulneras hic te vicissim vulnerat tuoque cordi propria inurit alte stigmata | O singularis caritas et mira commutatio hic corde respirat tuo tu vivis hujus spiritu | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patri simul paraclito par sit per aevum gloria H Gertrudis

a04911

Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto A Gertrudis