Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Praeveni nos domine caelesti benedictione ut in tua virtute laetantes et in tua pietate sperantes mereamur consequi promissa beatae immortalitatis gloria
Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster