Sanctifica nos domine signaculo sanctae crucis ut fiat nobis obstaculum contra saeva jacula inimicorum defende nos domine per lignum sanctum et per pretium justi sanguinis tui cum quo nos redemisti...
Haec dicit dominus qui erat et qui est et qui venturus est omnipotens primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit et ecce vivens est lavit nos supra lignum sanguine suo ipsi gloria in saecula...
Angelus autem domini descendit de caelo in custodia carceris et tetigit eum dicens famule dei Marce ecce nomen tuum in libro vitae adscriptum est alleluia
Dum turba multa esset cum Jesu nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis misereor super turbam quia ecce jam triduo sustinent me nec habent quod manducent alleluia