Et applicabuntur gentes multae ad dominum in illa die et erunt mihi in populum | Et habitabo in medio tui et scies quia dominus exercituum misit me ad te | Et possidebit dominus Judam partem suam in...
Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego veniam et habitabo in medio tui ait dominus | Et applicabuntur gentes multae ad dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et...
Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei...
Ecce intelleget puer meus et exaltabitur et honorificabitur et gentes multae mirabuntur et reges qui audiunt de eo continebunt os suum alleluia alleluia
Aperi caelos tuos domine et vide afflictionem nostram circumdederunt nos gentes ad expugnandum nos sed tu domine extende bracchium tuum et libera animas nostras ne pereamus
Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite ecce salvator noster adveniet et jam nolite timere