Adest miranda passio levitae sancti martyris cui clara virtute fragrans corona Vincenti datur | Beatus ille spiritus quem post triumphum proelii post vincla dira carceris caelestis aula suscepit |...
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola...
Exsultemus in hac die festiva | Recolentes Domini magnalia in sanctis quae operatur maxima | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | Sua enim gratia mundi viluit virginibus...
Pangat nostra contio in sanctorum gloria Puro corde mente pia laudum Christo carmina | Qui diversa pro meritorum qualitate distribuit munera Pravis poenas gaudia justis sempiterna in sede aetherea |...
Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus...
Non cessabant ministri regis succendentes flammam ut sanctos dei pueros comburerent de caelo venit tamquam spiritus roris flantis refrigerium praestabat sanctis alleluia
Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque viribus totis domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et...
GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli...
SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti...