Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum...
Pretiosa est mors sanctorum domini qui assistunt ante thronum majestatis suae de quorum collegio inter primos theologos summe confessor et pontifex venerande refulges sancte N. interveni quaesumus...
Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris...