Genre: 
Full text: 
Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastator angelus Aegypto mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Mediae noctis tempore Paulus quoque et sileas pro Christo vincti in carcer est Christe resolve vincula nostra relaxa crimina in te sanctae credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 169
Notes: 
Randel 387-11