Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta...
Laus devota mente choro concinente Christo sit cum gloria Qui evangelistas veri domatistas insignivit gratia | Quique suo more lucem ex fulgore dat per orbis climata Talis dum elegit per quos jam...
Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere
Comperto autem a fratribus quod sic ejus actibus divina aspiraret gratia concordi assensu totius monasterii post abbatem licet invitus suscepit gubernacula
Hoc beato Gregorio gratia divina concessit ut merito ab angelorum populis debeat apostolus appellari quia ipsius gratiae adscribitur quod illorum ecclesia nova semper sobole fecundatur