Genre: 
Full text: 
Quae dedit Christus documenta ut audit cum suos misit fidet satores haec statim laetus voluit perenni solvere voto | Illico peram caligas et aurum calcat et quaerens bona vera caeli fune praecinctus pedibusque nudis oppida lustrat | Lustrat et Christi calefactus igne verbo et exemplis homines ad arctam semitam vitae vocat atque signa mira operantur | Christi ad exemplum socios fideles duodecim nactus studet hinc per ipsos dogmata et nomen crucifixi amoris ferre per orbem | Tres pie exoptans hominum salutem ordines format stabilesque reddit legibus sanctis quibus ad superna corda trahuntur | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen