Vir iste sine macula inventus cum Orcades insulas esset ingressus in foramine petrae tamdium requievit donec persequentem se inimicum ad nihilum redegit
Cum natus esset dominus Jesus in Bethleem Judae ecce magi ab oriente venerunt portantes munera regalia stella splendidissima antecedebat eos et requievit supra ubi erat puer
Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum complevitque deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit ab omni opere quod patrarat
Quem aethera et terra atque mare non prevalet totum capere | Asine praesepe infans implet caelos regens ubera sugens | Factor matris factus hodie est de matre | Creans diem hodie creatus in die |...
Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum |...