Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem
Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem
Concede nobis domine quaesumus veniam delitorum et intercedentibus sanctis quorum hodie sollemnia celebramus talem nobis tribue devotionem ut ad eorum pervenire mereamur societatem
Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum...
Hodie beatus Maurus jam peracta militia ad aeterni regis curiam convolavit hodie laboris sui praemium recepit hodie in caelesti convivio cum sanctis omnibus gloriosus consedit
Hodie secreta caeli caro Christi petiit hodie factum est magnum angelorum gaudium quia filius excelsi jam immortalis in regnum patris sui gloriosus advenit alleluia alleluia