Genre: 
Full text: 
Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 160
Notes: 
Randel 380-09