Genre: 
Full text: 
Exsultent filiae Sion in rege suo | Nescientes thorum delicti crimine sordidatum | Quarum Christe sponsus virginum virginis es filius | Cujus gratiae mira opera in sanctis tuis sunt merita | Ut das cernere hac in virgine cujus haec festa sunt hodie | Quae fragilis sexu femineo viriliter carnis jure domito | Angelicam hic vitam duxerat in carne dum praeter carnem vixerat | Hoc miratur serpens antiquus calcaneum ejus observare callidus | Quod nocere dum machinatur sub pedibus feminae caput ejus teritur | Insidias hostis hanc Christe docuisti virginem vincere in prima congressione | Dum non consentiret sed illi resisteret vincere qui solet temptatos si non repugnet | Quem haec virgo resistens a se fecit fugere | Quo fugato appropinquabat tibi Domine | Nunc inter virgines adducta post eam quae mater est intacta virginum virginis Mariae digna est pedissequa | Te agnum sine macula jam sequitur stola candida filium virginis quocumque virginum flos ieris | Cujus intercessione tu nos tuere
Fulltext source: 
CH-E : Cod 0366
AH volume: 
50
AH item number: 
271