Genre: 
Full text: 
Iste dies celebris constat | Ob trinitatis manifestam in terris notionem | Cujus Joannes mediastinus fuit semper felix | Fit patris vox ad filium baptizatum | Et spiritum in specie corporali | Hunc invisit ut columba | Mansurus super eum uncturus et prae consortibus | Res istae natos dei baptismo nos creari capacesque ipsius testantur spiritus | Misericors igitur genitor precamur | Ut in quibus displicet tuae bonitati | Ejus membris junctos foveas in quo tibi | Bene complacuit unico nato tuo | Ergo persolvamus gratias deo patri | Qui nos cohaeredes fecerat Christi sui | Et prodigo sui sanguinis Christo | Spiritui quoque cordis unctori | Jubilemus
AH volume: 
53
AH item number: 
31