Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Maria exsultavit in spiritu et dixit benedico te qui dominaris super omnem benedictionem benedico habitaculum gloriae tuae benedico te cui factum est habitaculum in utero meo et benedico omnia opera...