Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris...
Offeramus hostiam laudis Deo semper id est fructum labiorum confitentium nomini eius beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus Alleluia
Psalle modulamina laudis canora dulciter haec Domino coetus fidelis qui repletur semper sacris dapibus ob gloriam altisonantis voce corde jubila cum Christo semper ALLELUIA
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et...
Morte tua vis mortis cum principe perculcans vite nos reparas | Deo patri dans carum et pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia |...