Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor...
Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam...
Aedificavit Moyses tabernaculum foederis et inposuit holocaustomata et omnia vas templi super aram incensi et sanctificabit ea quia sancta sunt Domino omnis que tetigerit ea sanctificabitur alleluia.
Accedentes carnifices gladio amputaverunt capita eorum et sic in pace commendantes terrae corpus animas sanctas Jesu Christo domino reddiderunt suscipientes victoriae palmam ab aeterno principe...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia