In finem psalmus David Domine probasti me et cognovisti me | Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti...
Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...
Domine deus noster qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam de alto et liberasti nos alleluia
Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui exaudi domine propitiare domine intende ne tardaveris quia nomen sanctum tuum invocatur super nos alleluia
Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui exaudi domine intende ne tardaveris quia nomen tuum sanctum invocatum est super nos alleluia
Iniquitates nostrae domine multiplicatae sunt super capita nostra delicta nostra creverunt usque ad caelos parce domine et inclina super nos misericordiam tuam alleluia
Maria exsultavit in spiritu et dixit benedico te qui dominaris super omnem benedictionem benedico habitaculum gloriae tuae benedico te cui factum est habitaculum in utero meo et benedico omnia opera...