Genre: 
Full text: 
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30844 74v
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label