Genre: 
Full text: 
Omnis sapientiae a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante eum | Harena maris et stellas caeli et pluviae guttas quis dinumerant | Altitudinem caeli latitudinem terrae et profundi abyssi qui mensus est | Sapientia dei precedente omnia quis investigavit | Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae a saeculo | Fons sapientiae verbum dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna | Radix sapientiae cui revelata est et manifestara et multiplicationem ingressus illius quis intellexit | Unus est altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super tronum illius et dominans deus | Ipse enim creavit illum spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est | Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam dirigentibus se | Timor domini gloria et gloriatio et laetitiam et coronam exultationis | Timor domini delectavit cor et dabit gaudium et aletitiam in longitudinem dierum | Timenti dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 190