|
Tp |
Passus haud labem deitatis alme tegmine carnis |
|
|
Tp |
Ergo persona manet una forma per quam usia agmina coruscans |
|
|
Tp |
Emmanuelem specie fideli intimat unum |
|
|
Tp |
Qui dolens mundum sceleris veterni mole depressum misereris eius |
|
|
Tp |
In crucis ligno moriens resolvis vincula mortis |
|
|
Tp |
Clarus ad dextram residens paternam totius mundi moderans habenas |
|
|
Tp |
Veritas virtus via lux salusque vita perennis |
|
|
Tp |
Quem ministri domini verbo incarnate terrenis promiserat |
|
|
Tp |
Deus fortis et immortalis | TU SOLUS DOMINUS |
|
|
Tp |
Grates immensas reddit tibi caelicus ordo caelorum Domino nos quoque terrigine |
|
|
Tp |
O pater omnipotens o pulcri conditor orbis o rex caelorum parce tuo populo |
|
|
Tp |
O filii patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam |
|
|
Tp |
Qui damnas mundi damnatur crimina damnat nostra tuis tribue bona cuncta bonae |
|
|
Tp |
Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians |
|
|
Tp |
Tu solus Dominus dominans celestia regna dextera terrarum et tua sceptra tenens |
|
|
Tp |
Tu solus regnum princeps altissimus orbis quem totus laudat glorificatque deum |
|
|
Tp |
Qui deminutum angelorum chorum hodie restaurans multos inferno abstrahis funesto |
|
|
Tp |
Azimam sinceram quaesumus largire |
|
|
Tp |
Rex hodie Christus quia victor redit ab imis laetetur caelum plaudat et omnis homo |
|
|
Tp |
Sapientia dei patris aeterne fili |
|
|
Tp |
Davidica de stirpe leo surrexit erilis ad dexteram regnans patris et ipse sedem |
|
|
Tp |
Alle sonet luia vicos et castra per orbem surrexit Dominum Pascha celebre manet |
|
|
Tp |
Personet euge Deo regnanti gloria patri glorificat semper quem chorus angelicus |
|
|
Tp |
Grates immensas reddit sine fine caterva piorum felix spirituum nos quoque pulvis humus |
|
|
Tp |
Ingenitum numen de nullo lumine lumen et genitor veri luminis atque Dei |
|
|
Tp |
Patris sermo manus candor sapientia virtus cum patre cuncta creans cum patre cuncta regens |
|
|
Tp |
Pro nobis passus pro nobis hostia factus nostra spes omnis lux via vita salus |
|
|
Tp |
Victorem Christum gaudentes pangite fratres ecce resurgendi spem dedit ipse suis |
|
|
Tp |
Cui plebs tota simul decantet dulcia verba et sonitus resonet dulcis ubique Deo |
|
|
Tp |
Gloria magna Deo quia nobis Pascha refulget per te Christe Deus qui super astra micas |
|
|
Tp |
Ineffabilis sine fine sine principio |
|
|
Tp |
Assit honor laudis clemens tibi Christe tonantis qui victor regnum iam repetis superum |
|
|
Tp |
Agmine qui semper polico benediceris alme tartara quemque tremunt terrigeneque simul |
|
|
Tp |
Cuncta creata simul summum quem semper adorant gaudentem dextram iam repetisse patris |
|
|
Tp |
Extans cunctorum clemens qui doxa bonorum quos herebi fauce tollis ad astra vehens |
|
|
Tp |
Glorificant digne cetus quam celicus iudex iudicii magni presidentem quod erit |
|
|
Tp |
Alta patent hodie caelorum conditor ipse da famulis veniam qui tua festa beant |
|
|
Tp |
O fili summi comis qui sidera mundi in caelum subiens vise solo positos |
|
|
Tp |
O proles patris cor mundans dogmate pacis celicolis nostrum iam sociare chorum |
|
|
Tp |
Nunc miserere tuis mundi peccamina dele qui iugiter dicunt suppliciterque tibi |
|
|
Tp |
Vota famellorum petimus ne sperne tuorum ad superos scadens sede patrisuqe sedens |
|
|
Tp |
Ineffabilis sine fine regnas cum Deo patre |
|
|
Tp |
Salvare venisti nos nasci dignatus ex virgine |
|
|
Tp |
Solus habens regnum cosmum redemisque cruentum sanguine purpureo omne piante scelum |
|
|
Tp |
Sceptrigeris cunctis dominans per climata mundi aulam da nobis astrigeram famulis |
|
|
Tp |
Prenitet iste dies ascensu nempe sacrato arbiter alme tuo cui canimus iugiter |
|
|
Tp |
Perseverans indefessum regnum in perpetuum | Equus honor par potestas et gloria virtus et imperium | Patri nato sancto simul gloria spiritui manebit in aeternum |
|
|
Tp |
Fortissime rex regum domine deus trine deus une pariter oramus te nunc et semper tuere DOMINE DEUS |
Purificatio Mariae |
|
Tp |
Quem caeleste agmen assidue nactareo collaudant canore nostra ne cantica respue QUI TOLLIS PECCATA MUNDI |
Purificatio Mariae |
|
Tp |
Tu patris verbigena factus caro nostra deum nobis homo placa deus et da veniam |
Purificatio Mariae |
|
Tp |
Paraclite manens ab utroque gratiarum sancte dator ipse |
Purificatio Mariae |
|
Tp |
Rex omnis gratiae poscimus te cuncta tue des ut ecclesiae gaudere nunc et semper de te |
Purificatio Mariae |
|
Tp |
Nulla laude qui indiges domine lumen illuminans ingenite |
Nat. Innocentium |
|
Tp |
Veneranda trinitas | GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE |
|
|
Tp |
Patris summe unice genite aeternum lumen idemque de lumine |
Nat. Innocentium |
|
Tp |
Sceptrum gloria sanctorum deus aeterne rex clementissime atque misericordissime | Redemptor alme cui cuncta famulantur creata vere | Tu pie exaudi preces clamantium ad te | Tu qui es virtus laus et lumen indeficiens | Deus atque paternum |
Joannis Evang. |
|
Tp |
Te summa deitas et una te poscimus ut culpas abluas noxia subtrahas des pacem famulis nobis quoque gloriam per cuncta saecula saeculorum |
Joannis Evang. |
|
Tp |
Qualem spiritus solet sanctis dare | LAUDAMUS TE |
Ad Missam |
|
Tp |
Spiritus qui nos tui pignore donasti | BENEDICIMUS TE |
Ad Missam |
|
Tp |
Cuius charismate nostra corda unxisti | ADORAMUS TE |
Ad Missam |
|
Tp |
Quo quos unxeris mox eos exorantes facis | GLORIFICAMUS TE |
Ad Missam |
|
Tp |
Qui eodem hodie apostolos ignisti | GRATIAS AGIMUS TIBI |
Ad Missam |
|
Tp |
Qui tantam mundo gratiam prerogavisti | PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS
TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN
|
Ad Missam |
|
Tp |
Et calcata infera adtulisti de triumpho gloria in saecula |
|
|
Tp |
Caelestium terrestrium et infernorum rex | TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE |
|
|
Tp |
Hanc quaesumus nobis semper propitius largiaris | LAUDAMUS TE |
|
|
Tp |
Quoniam magnus es tu et laudabilis valde | BENEDICIMUS TE |
|
|
Tp |
Cujus nomen majestatis benedictum permanet in aeternum | ADORAMUS TE |
|
|
Tp |
Quem dominationes adorant en potestates tremunt | GLORIFICAMUS TE |
|
|
Tp |
Qui gloriosus existis in omnibus operibus tuis | GRATIAS AGIMUS TIBI usque DEPRECATIONEM NOSTRAM |
|
|
Tp |
Ut tibi grata reddatur et aceepta | QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS |
|
|
Tp |
Quia numquam oblivisceris misereri miseris | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS |
|
|
Tp |
Extra quem non est alius | TU SOLUS DOMINUS |
|
|
Tp |
Omnium dominantium cunctorumque rex regum | TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE |
|
|
Tp |
Qui respicis humilia in caelo et in terra | CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
|
|
Tp |
Regnum tuum solidum | permanebit in eternum |
|
|
Tp |
Quid tibi nunc domine quid dicere possumus apte | LAUDAMUS TE |
|
|
Tp |
Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | BENEDICIMUS TE |
|
|
Tp |
Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | ADORAMUS TE |
|
|
Tp |
Poplite quem curvo veneratur celicus ordo | GLORIFICAMUS TE |
|
|
Tp |
Qua pollens regnas per sAecula cuncta potenter | GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS |
|
|
Tp |
Cuncticreans venerande colende tremende sequende | DEUS PATER OMNIPOTENS |
|
|
Tp |
Qui mare qui tellus Erebum quoque Jure querces | DOMINE FILI UNIGENITE |
|
|
Tp |
Rex regum domine dominantum conditor atque | JESU CHRISTE |
|
|
Tp |
Candor splendiflue lucis lux ipse corusca | DOMINE DEUS |
|
|
Tp |
Propter nos miseros homo tu quoque sat pie facte | AGNUS DEI |
|
|
Tp |
Regnum tuum solidum | Per te domine sistit omnipotentissime | Qui in cruce signum nobis tribuisti vivifice | O rex Christe | Tibi laus atque honor | Permanebit in aeternum JESU CHRISTE |
Stephani |
|
Tp |
Regnum tuum solidum | Confessor Christe egregie o Martine | Intercede pro nostro facinorae | Et mentibus puris excelsa casta dogmata det | Ut mereamur ingredi pariter aulam regni | Et perfrui in aeternum JESU CHRISTE |
Martini |
|
Tp |
Permanebit in aeternum |
|
|
Tp |
Qui proprio nostram recreasti sanguine vitam | FILIUS PATRIS |
|
|
Tp |
Altithroni deus et domine benedicte canende | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS |
|
|
Tp |
Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM |
|
|
Tp |
Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS |
|
|
Tp |
Te sine nam nulli laxant ponuntve reatus | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS |
|
|
Tp |
Sanctificans cuncta censes que jure sacranda | TU SOLUS DOMINUS |
|
|
Tp |
Cui servire decus libertas summa placere est | TU SOLUS ALTISSIMUS |
|
|
Tp |
Sed precibus presens famulorum semper ubique | JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
|
|
Tp |
Sit tibi laus tria summe deus | LAUDAMUS TE |
|
|
Tp |
Cuncta bonus benedicis heros | BENEDICIMUS TE |
|
|
Tp |
Ut possimus consequi hoc deus praecibus devotis |
|