|
Regem regum dominum venite adoremus his sacris vigiliis beati Jacobi
|
I |
Vigilia Jacobi |
|
|
O venerande Christi apostole Jacobe propagator dei piorum praeceptorum plebis tuae vota suscipe ac pro nobis apud dominus intercedere dignare |
A |
Vigilia Jacobi |
|
|
Imposuit Jesus Jacobo et Joanni R. Nomina Boanerges alleluia alleluia |
W |
Vigilia Jacobi |
|
|
Redemptor imposuit Simoni nomen Petrus et Jacobo et Joanni nomina Boanerges |
R |
Vigilia Jacobi |
|
|
Ascendens jesus in montem vocavit ad se Jacobum et Joannem et dedit eis |
V |
Vigilia Jacobi |
|
|
Jacobus fuit magnus R. Secundum nomen suum alleluia |
W |
Vigilia Jacobi |
|
|
Sanctissime o Jacobe frater qui es in genere Joannis evangelistae pro nobis ora sedulae | Qui supplantator diceris supplanta nos a viciis ut tuis sacris precibus jungamur poli civibus |
H |
Vigilia Jacobi |
|
|
Vocavit Jesus Jacobum et Joannem Boanerges quod est filii tonitrui |
R |
Vigilia Jacobi |
|
|
Sicut enim tonitrui voces faciunt terram tremere sic omnis mundus contremuit vocibus illorum |
V |
Vigilia Jacobi |
|
|
Clementissime deus qui nos ad beati Jacobi sollemnia pervenire fecisti fac nos quaesumus mundo corde et corpore eadem celebrare |
R |
Vigilia Jacobi |
|
|
Imposuit Jesus Simoni nomen Petrus et Jacobo et Joanni nomina Boanerges alleluia |
A |
Vigilia Jacobi |
|
|
Vocavit Jesus Jacobum et Joannem Boanerges quod est filii tonitrui alleluia |
A |
Vigilia Jacobi |
|
|
Sicut enim tonitrui voces faciunt tremere terram sic omnis mundus contremuit vocibus illorum |
A |
Vigilia Jacobi |
|
|
Recte filii tonitrui cognominatur quorum unus e caelestibus intonans vocem emisit in principio erat verbum |
A |
Vigilia Jacobi |
|
|
Jacobus et Joannes tonitruum de nube terrificum in montem Tabor audierunt hic est filius meus dilectus ipsum audite |
A |
Vigilia Jacobi |
|
|
Ascendens Jesus in montem vocavit ad se Jacobum et Joannem et imposuit eis nomina Boanerges alleluia |
A |
Vigilia Jacobi |
|
|
Imposuit Jesus Jacobo et Joanni alleluia alleluia |
R |
Vigilia Jacobi |
|
|
Nomina Boanerges |
V |
Vigilia Jacobi |
|
|
Occidit autem Herodes Jacobum R. Fratrem Joannis gladio alleluia alleluia |
W |
Vigilia Jacobi |
|
|
Occidit autem Herodes Jacobum alleluia alleluia |
R |
Vigilia Jacobi |
|
|
Fratrem Joannis gladio |
V |
Vigilia Jacobi |
|
|
Jacobus et Joannes dixerunt ad Jesum da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua |
In |
Vigilia Jacobi |
|
|
Jam vos delectat locus celsitudinis sed prius via exerceat laboris |
InV |
Vigilia Jacobi |
|
|
Vocavit Jesus ad se Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem Jacobi |
Tc |
Vigilia Jacobi |
|
|
Et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui |
TcV |
Vigilia Jacobi |
|
|
Certe dum filii Zebedaei interveniente matre quererent ut unus a dextris dei et alius a sinistris sedere debuissent audierunt potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum alleluia |
Of |
Vigilia Jacobi |
|
|
Salve festa dies Jacobi veneranda trophaeo qua caelos subiit proximus illae deo | Ad domini primam vocem Jacobus Zebedaei patrem rete ratem pos posuit fidei | Omnia dimittens divino servit amore pro quo non metuit probra flagella mori | Gentiles docet hic Judaeos increpat idem fructificansque deo seminat orbe fidem | Hic genus humanum Christo submittere soli nititur indignans idola vana coli | Impugnans haereses nullius eget rationis castigat reprobos subveniendo bonis | Dum sic fructificat gladio sub Herode feritur post vitam vita perpetua fruitur | Primus apostolos hic fragili vita spoliatur et sibi pro meritis prima corona datur | Angelis Herodem Jacobi pro morte peremit quem sceleri tanto debita poena premit | Spiritus in felix sub fine tenetur amaro cujus et ante fuit vermibus esca caro | Viciscente deo poenas insontis amici Herodes poena conficitur duplici | At Jacobus gaudet carnali carcere liber quem celebrat mundus quem colit omnis Iber | huic in monte Tabor divine lux speciei sed nunc ad plenum se patefecit ei | A Jacobo levum dextrumque Joanne rogatus nunc dextrum Christus praebet utrique latus | Hic decus est terrae quam circuit ultima tetis haec est Gallaeciae proxima terra fretis | Omnibus a populis eadem se gaudet adiri pro meritis sancti jure colenda viri | Qui morbis hominum confert culpisque levamen subveniat nobis subcine cantor amen |
Sq |
Vigilia Jacobi |
|