Eusebii Romanae | Cantus Index for Office and Mass

Eusebii Romanae

Eusebii Romanae

Eusebius of Rome

Feast date: 
Aug.14
Day: 
14
Month: 
8
Feast code: 
14081400

Chants related to the feast

Displaying 1 - 41 of 41 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001265

Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum sanctis angelis percepit A Eusebii Romanae E

001555

Baptizatus beatus Eusebius a romano papa Eusebio et fidem Christi sapientia et aetate provectus est A Eusebii Romanae E

001625

Beatus Eusebius coram Constantio imperatore in concilio Mediolanensi unitatem trinitatis fortiter clamabat A Eusebii Romanae E

001885

Congaudebat populus beatum Eusebium meritis et dictis virum deo dignissimum A Eusebii Romanae E

002434

Dum ad haeresim Arianorum extiguendam Mediolanum pergeret portus defuit qui eo jubente ex alia ripa ad eum citius pervenit A Eusebii Romanae E

002933

Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat cum Christo A Eusebii Romanae E

003073

Hinc instructus sapientia artium liberalium sacram scripturam Romae nobilior intellexit et docuit A Eusebii Romanae E

003149

Hunc virum sanctum dei nec Constantius donis et verberibus nec Ariani flectere potuerunt A Eusebii Romanae E

003637

Loris ligatus sanctus dei pontifex et martyr in exsilium deportatus cum Dionysio et papa Liberio propter fidei unitatem A Eusebii Romanae E

003886

Nobili ortus ex progenie Sardorum Romam petiit ibique nobilior fide piissimus factus est nomine beatus Eusebius A Eusebii Romanae E

004041

O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo regnat in caelorum gloria A Eusebii Romanae E

004072

O quanta est res miranda cui homines non oboediunt oboedit creatura insensibilis sicut fecit siccius flumen beato Eusebio A Eusebii Romanae E

004183

Orantibus populis pontifex sacratus est beatus Eusebius a julio summo pontifice A Eusebii Romanae E

004244

Pater sanctus dum ad urbem perveniret susceptus est cum honore a Constantino imperatore quem nec verbis nec muneribus potuit avertere a vera fide A Eusebii Romanae E

004933

Sicut fortis athleta Vercellis missus est Eusebius ad destruendam haeresim Arianorum A Eusebii Romanae E

005171

Transacto vero flumine obviavit eum Dionysius episcopus dicens pater peccavi libera me si vales A Eusebii Romanae E

005426

Vinctis manibus retrorsum trahebatur Eusebius per scalarum gradus et sanguinem fundebat pro Christo et catholicam fidem praedicabat A Eusebii Romanae E

006208

Beatus Eusebuis pontifex et martyr in fide Christi perseverans hodie terrae corpus beatam caelo animam intulit R Eusebii Romanae E

006208a

Beatus Eusebius in terris positus angelica vita lucebat V Eusebii Romanae E

006542

Dum floreret vir beatus Eusebius fide Christi et opere fit lector ecclesiae romanae et quod corde credidit verbis edocuit et opere complevit diuque in urbe Roma degens sicut fidelis et prudens dispensator domino servivit R Eusebii Romanae

006542a

Beatus iste vir sanctus qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecuniae thesauris V Eusebii Romanae

006661

Erat autem tunc Vercellis nobilissima civitas opibus fecunda sed arii peste foedata in qua urbe sanctus Eusebius pontificalem tenuit sedem et fidem catholicam edocuit R Eusebii Romanae E

006661a

A primaevo tyrocinio sacri baptismatis beatus Eusebius juste vixit et sapienter alios instruxit V Eusebii Romanae E

006712

Factum est consilium in urbe Mediolanium imperante Constantio cui dum noluisset consentire beatus Eusebius cum Dionysio et papa Liberio deportatus est exsilio R Eusebii Romanae E

006712a

Nec muneribus flecti nec verberibus vinci potuit beatus Eusebius V Eusebii Romanae E

007294

O quantus erat fletus episcoporum catholicorum dum traherentur in exsilio sicut agnus ad victimam gaudebant de retributione justa et flebant de populi absentia R Eusebii Romanae E

007294a

Euntes ibant V Eusebii Romanae E

007342

Orta perfidia sectae Arianorum tempore Constantii scelerati imperatoris stola pontificali iste sanctus Eusebius sacratus a Julio summo pontifice atque ad destruendam ipsam haeresim Vercellis dirigitur a qua peste et urbem et totum liberavit orbem R Eusebii Romanae E

007342a

Hic est vir qui non est derelictus a deo in die certaminis sui cum pugnaret coram perfidiam doctrinam V Eusebii Romanae E

007520

Regebat namque catholice beatus Eusebius non solum Vercellensem urbem sapientia et fidem rectam praedicans verum et vicinarum civitatem ordinationes rectas in episcopis peragens eis fidem rectam tribuerat R Eusebii Romanae E

007520a

Tunc memorata civitas Vercellis fide recta et catholico pastore primatum Liguriam tenebat V Eusebii Romanae E

007611

Sanctus Eusebius ex Sardinia ortus Romam cum parentibus adhuc puerulus petiit ibique nomen pontificis Eusebii et fide Christi in baptismate suscepit quam deo propitio usque ad mortem incorruptam servavit R Eusebii Romanae E

007611a

Summus papa romanus Eusebius hunc virum suo nomine et fide Christi sacravit V Eusebii Romanae E

007775

Trahebatur per gradus ab Arianis supinus beatus Eusebius et fracto capite illi dentibus saxis sanguinem fundebat pro Christo et unitatem trinitas fortiter clamabat R Eusebii Romanae E

007775a

Vinctis manibus post tergum beatus pontifex et martyr Eusebius verberibus caesus est ab Arianis V Eusebii Romanae E

g01363a

Vitam petiit et tribuisti ei domine OfV Eusebii Romanae

g01363a.1

Vitam petiit et tribuisti ei domine laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo OfV Eusebii Romanae

g01363a.2

Vitam petiit et tribuisti ei domine et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum posuisti domine OfV Eusebii Romanae

g01363b

Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo OfV Eusebii Romanae

g01363c

In veniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt domine OfV Eusebii Romanae

g02657.1

Alleluia Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium lex dei ejus in corde ipsius Al Eusebii Romanae