Januarii | Cantus Index for Office and Mass

Januarii

Januarii

Januarius of Benevento

Feast date: 
Sep.19
Day: 
19
Month: 
9
Feast code: 
14091900

Chants related to the feast

Displaying 1 - 43 of 43 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001163

Surgite qui dormitis et illuminabit vobis Christus qui hodie perennem septem suis lucem infudit lucernis Januario et sociis ejus I Januarii R

001576

Beate martyr Januari qui cum tuis felicibus collegis nunc inhabitas in atriis dei eisdem tibi adjunctis apud eum qui te elegit et assumpsit intercede pro nobis A Januarii R

001636

Beatus Januarius orabat dicens domine Jesu Christe qui me ex utero matris usque hanc horam custodire dignatus es adhibe solitam pietatis tuae custodiam et libera me de ferventis fornacis incendio A Januarii R

001659

Beatus praesul Januarius et ejus socii in Campania provincia tamquam ligna nobilia orti suo in tempore suavem fidei fructum dederunt A Januarii R

001798

Christus vero ut manifestaret quod ejus est orbis terrarum et omnes qui habitant in eo ad precem sanctorum obcaecavit rursumque illuminavit tyrannum A Januarii R

001846

Cognoscentes duo ex clero sanct viri Festus diaconus et Desiderius lector teneri eum in vinculis venerunt flentes invisere eum et statim a judice detenti ad palmam martyrii cum ipso pervenerunt A Januarii R

001992

Cum beati martyres pervenissent ad locum ubi decollandi erant sanctus Januarius cum ceteris flectens genua orabat dicens domine Jesu Christe suscipe spiritum nostrum in pace A Januarii R

002017

Cum judex audisset gesta beatorum martyrum Sossii et Proculi Euticetis et Acutii jussit eos sub arta constringi custodia quousque decerneret qua poena eos perdideret A Januarii R

002019

Cum opinionem sancti viri Timotheus insanus audisset jussit eum exhiberi et fornacem igne succendi ut eum intromitteret si Christum non negaret A Januarii R

002648

Erat autem divina gratia largiente sanctus Januarius et corpore pulcher et mente A Januarii R

003086

Hoc signo quinque milia hominum quasi quodam camo ac freno ad fidem constringuntur et injustitias suas domino confitentes remissionem consequuntur A Januarii R

003140

Hos quidam Diocletiani Caesaris princeps infremens adversus dominum et Christum ejus ex hac vera radice abrumpere inaniter est meditatus A Januarii R

003170

Ille autem tam firmo in confessione Christi nominis in universa terra admirabilis statui eorum vim dehinc adhibuit tormentorum A Januarii R

003458

Itaque ad vana sacrifica idolorum illos coepit impellere qui deo vero cottidianum sacrificabant sacrificium justitiae A Januarii R

003476

Januarius inopi orarium ut dixit dedit post suum obitum A Januarii L

003513

Judex autem saevior non ferens magnam eorum in Christo salutari ipsorum gloriam mox in eos capitalem dictavit sententiam A Januarii R

004328

Post haec cum jam Christi agonista ex omnibus eripiendi essent tribulationibus capite tandem plexi angelorum adjuncti sunt legionibus A Januarii R

004331

Post mortem vero martyrum plebs unaquaeque venerat in locum decollationis suum patronum quaerebant et inventis corporibus nocte silenter rapientes cum honore decenti sepelierunt A Januarii R

004376

Primo igitur principem ipsorum justitiae operatorem Januarium igni tradidit quem ille ingressus sine macula illaesus pertransiit A Januarii R

004740

Sancti vero mane deo astantes et quoniam non velit iniquitatem videntes ante manum dolosae linguae tyranni perstiterunt inflexibiles A Januarii R

004753

Sanctissime dei nostri minister Januari jam in pace et plena immortalitate fruens tuae spei Christo a quo tibi tuisque sociis laborum vestrorum reddita est merces pia cum eisdem pro nobis effunde preces A Januarii R

004783

Sanctus Januarius Beneventanae civitatis episcopus a Timotheo judice percussus ad palmam martyrii cum sociis pervenit A Januarii R

004793

Sanctus pontifex Januarius et socii ejus a judice nequam ursis traduntur sed a domino in quem speraverunt mirificati ab illis intacti conservantur A Januarii R

006730

Festus et Desiderius ad pastorem suum Januarium in carcere positum de Benevento accurrentes mox capiuntur et una cum ipso ante currum judicis puteolanam in urbem pertrahuntur R Januarii R

006730a

Ut cum Sossio Proculo Euticete et Acutio ibidem incarceratis saevis traderentur ursis V Januarii R

006742

Fortissime Christi miles Januari qui post triumphatos hostes jam cum sociis tuis laurea donatus es immarcescibili nobis adhuc in acie titubante stantibus piam porrige manum e caelestibus R Januarii R

006742a

Ut precibus tuis quandoque indepti victoriam perpetem tecum possideamus gloriam V Januarii R

006888

Impius judex in felle permanens amaritudinis et angustiatus tantae ei Christum conversione multitudinis nesciens quid ageret capitali sanctos dei athletas finivit sententia R Januarii R

006888a

Aestimans exitus illorum afflictionem qui transierunt ad pacis visionem V Januarii R

006902

In egressus viri dei de furno quosdam ejus tortorum flamma efflans combussit quod tyrannus magice adscribens arti eum crudeliter enervatum incarcerari jussit R Januarii R

006902a

Quoadusque secum conferret quo saevissimo mortis genere de medio illum auferret V Januarii R

007042

Judex quidam Timotheus nomine agonistas dei Caesaris impugnaturus vice primo eorum primatem vincere aggreditur Januarium Beneventium praesulem R Januarii R

007042a

In Nola civitate Campaniae pro tribunali sedens et sanctorum inibi opinionem audiens V Januarii R

007597

Sanctis martyribus sui vindictam in tyrannum adeo poscentibus rogatu citius obcaecatur sed eisdem ab illo flebiliter invocatis interventu eorum rursus illuminatur R Januarii R

007597a

Astantibus quinque milibus hominum qui et eadem hora crediderunt in dominum V Januarii R

007600

Sanctissimos Christi testes Januarium et socios ejus in hoc eorum annuo passionis die pia fratres ac deo digna devotione collaudemus R Januarii R

007600a

Quos septem numero septemplici spiritus sanctus consecravit dono V Januarii R

007686

Spernens judiciis minas camino tridui succendio candenti Christi miles Januarius includitur sed fidei lorica circumtectus nullo saltim in vestibus ignis ad tactu laeditur R Januarii R

007686a

Exemplo trium puerorum deambulans ac laudans in medio fornacis dominum V Januarii R

007714

Sub Diocletiani Caesaris imperio passi sunt sancti isti quos canimus pontifex Januarius diacones Sossius proculus ac Festus lector Desiderius laici Eutices et Acutius R Januarii R

007714a

Tunc pressuram habentes in mundo nunc cum Christo mundi victore gaudent in caelo V Januarii R

007810

Ursi jussu judicis laxati contra Christi testes impetum fecerunt sed divina quadam vi mox ad aspectum illorum ovillam in mansuetudinem mutati nullam illis saevitiae suae notam ingesserunt R Januarii R

007810a

Solo tenus dimissis capitibus illorum solummodo adblandientes pedibus V Januarii R