|
Regi quae fecit opera Christo confiteantur cujus in sancto vulnera Francisco renovantur |
I |
Francisci |
|
|
Coepit sub Innocentio cursumque sub Honorio complevit gloriosum succedens his Gregorius magnificavit amplius miraculis famosum |
A |
Francisci |
|
|
Cor verbis novae gratiae solliciter apponit verbumque poenitentiae simpliciter proponit |
A |
Francisci |
|
|
Doctus doctrinae gratia doctus experientia quae sunt perfectionis haec fratres docet omnia tam factis quam frequentia melliflui sermonis |
A |
Francisci |
|
|
Ductus ad loci praesulem sua patri resignat nudusque manens exsulem in mundo se designat |
A |
Francisci |
|
|
Excelsi dexterae gratia mirifice mutatus dat lapsis spem de venia cum Christo jam beatus |
A |
Francisci |
|
|
Franciscus evangelicum nec apicem vel unicum transgreditur nec jota nil jugo Christi suavius huic oneri nil levius in hujus vitae rota |
A |
Francisci |
|
|
Franciscus vir catholicus et totus apostolicus ecclesiae teneri fidem Romanae docuit presbyterosque monuit prae cunctis revereri |
A |
Francisci |
|
|
Hic creaturis imperat qui nutui subjecerat se totum creatoris quidquid in rebus reperit delectamenti regerit in gloriam factoris |
A |
Francisci |
|
|
Hic praedicando circuit et quem non homo docuit fit doctis in stuporem virtutum verba loquitur novumque nova sequitur militia ductorem |
A |
Francisci |
|
|
Hic vir in vanitatibus nutritus indecenter divinis charismatibus praeventus est clementer |
A |
Francisci |
|
|
Hic vir de vanitatibus dum cogitat frequenter divinis charismatibus praeventus est clementer |
A |
Francisci |
|
|
Hunc sanctus praeelegerat in patrem quando praeerat ecclesiae minori hunc spiritu prophetico praevisum apostolico praedixerat honori |
A |
Francisci |
|
|
Jam liber patris furiae non cedit effrenati clamans se voluntarie pro Christo mala pati |
A |
Francisci |
|
|
Laudans laudare monuit laus illi semper adfuit laus inquam salvatoris invitat aves bestias et creaturas alias ad laudem conditoris |
A |
Francisci |
|
|
Laudis laudare monuit laus (...) |
A |
Francisci |
|
|
Mansuescit sed non penitus inprimis per languores qui captis armis caelitus ad plenum mutat mores |
A |
Francisci |
|
|
O martyr desiderio Francisce quanto studio compatiens hunc sequeris quem passum libro reperis quem aperuisti tu contuens in aere seraph in cruce positum ex tunc in palmis latere et pedibus effigiem fers plagarum Christi tu gregi tuo provide qui post felicem transitum dirae prius et lividae glorificatae speciem carnis praedendisti |
A |
Francisci |
|
|
O stupor et gaudium o judex homo mentium tu nostrae militae curus et auriga ignea praesentibus transfiguratum fratribus in solari facie vexit te quadriga in te signis radians in te ventura nuntians requievit spiritus duplex prophetarum tuis adesta posteris pater Francisce miseris nam increscunt gemitus ovium tuarum |
A |
Francisci |
|
|
O virum mirabilem in signis et prodigiis languores cum daemoniis quoslibet pellentem dat aurem suis avium praedicans silvestrium verbis intendentem o vitam laudabilem qua fide sic magnificat sed et multos vivificat mortuos defunctus Francisce nos caelestium fac consortes civium quibus es conjunctus |
A |
Francisci |
|
|
Pacem salutem nuntiat in spiritus virtute veraeque paci sociat longinquos a salute |
A |
Francisci |
|
|
Pertractum domi verberat plus cunctis furens pater objurgans vincit carcerat quem furtim solvit mater |
A |
Francisci |
|
|
Sanctus Franciscus praeviis orationum studiis quid faciat instructus non sibi soli vivere sed aliis proficere vult dei zelo ductus |
A |
Francisci |
|
|
Tres ordines hic ordinat primumque fratrum nominat minorum pauperumque fit dominarum medius sed poenitentum tertius sexum capit utrumque |
A |
Francisci |
|
|
Ut novis sancti merita remunerantur natis his nova tradit monita viam simplicitatis |
A |
Francisci |
|
|
Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore beati Francisci de cujus solemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei |
In |
Francisci |
|
|
Alleluia Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est |
Al |
Francisci |
|
|
Alleluia O partriarcha pauperum Francisce tuis precibus auge tuorum munerum in caritate Christi quos cancellaris manibus te cutiens ut moriens Jacob benedixisti |
Al |
Francisci |
|
|
Amicum quaerit pristinum qui spretum in caenobio tunicula contexit contemptu gaudens hominum leprosis fit obsequio quos antea despexit |
R |
Francisci |
|
|
Sub typo trium ordinum tres nutu dei praevio ecclesias erexit |
V |
Francisci |
|
|
Arcana suis reserans octavum tandem recipit et ad diversas gentes binos mittendos foederans humiliari praecipit et esse patientes |
R |
Francisci |
|
|
Grex procidit obtemperans pastor erectos suscipit ad oscula gaudentes |
V |
Francisci |
|
|
Audit in evangelio quae suis Christus loquitur ad praedicandum missis hoc inquit est quod cupio laetanter his innititur memoriae commissis |
R |
Francisci |
|
|
Non utens virga calceo nec pera fune cingitur duplicibus dimissis |
V |
Francisci |
|
|
Carnis spicam contemptus area Franciscus frangens terens terrea granum purum excussa palea summi regis intrat in horrea |
R |
Francisci |
|
|
Vivo pani morte junctus vita vivit vita functus |
V |
Francisci |
|
|
De paupertatis horreo sanctus Franciscus satiat turbam Christi famelicam in via ne deficiat iter pandit ad gloriam et viae vitam ampliat |
R |
Francisci |
|
|
Pro paupertatis copia regnat dives in patria reges sibi substituens quos hic ditat inopia |
V |
Francisci |
|
|
Dum pater hunc persequitur laetens dat locum irae constanter post agreditur in publicum prodire squalenti vultu cernitur putatur insanire |
R |
Francisci |
|
|
Luto saxis impetitur sed patiens vir nititur ut surdus pertransire |
V |
Francisci |
|
|
Dum seminudo corpore laudes decantat Gallice zelator novae legis latronibus in nemore respondit sic prophetice praeco sum magni regis |
R |
Francisci |
|
|
Audit in nivis frigore projectus jace rustice futurus pastor gregis |
V |
Francisci |
|
|
Euntes inquit in eum qui nutriet vos dominum jactate cogitatum sic fratribus erroneum praecludit et interminum callem cupiditatum |
R |
Francisci |
|
|
Sit curis cor extraneum non providet in crastinum in zonis aes ligatum |
V |
Francisci |
|
|
Franciscus ut in publicum cessat negotiari in agrum mox dominicum secedit meditari inventum evanglicum thesaurum vult mercari |
R |
Francisci |
|
|
Deum quid agat unicum consultans audit caelicum insigne sibi dari |
V |
Francisci |
|
|
In dei fervens opere statim ut sua vendit pauperibus impendere pecuniam intendit quae gravi suo pondere cor liberum offendit |
R |
Francisci |
|
|
Quam formidante paupere presbytero recipere abjectam vilipendit |
V |
Francisci |
|
|
Regressis quos emiserat completur his senarius fratrum dum confirmando normam sanctus quam scripserat jussa dat Innocentius papa de praedicando |
R |
Francisci |
|
|
In mea Franciscus foenerat quem dati monet ratio de lucro reportando |
V |
Francisci |
|
|
Sex fratrum pater septimus absorptus luce caelitus futura contemplatur inter minores minimus quis parvi gregis exitus praeclare speculatur |
R |
Francisci |
|
|
Quadrans quoque novissimus culparum sibi penitus dimitti revelatur |
V |
Francisci |
|
|
Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium |
H |
Francisci |
|
|
Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium | Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus | Demptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera | Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae | Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt | Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere | Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia | Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi | Amen |
H |
Francisci |
|
|
Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus |
HV |
Francisci |
|
|
Temptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera |
HV |
Francisci |
|
|
Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae |
HV |
Francisci |
|
|
Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt |
HV |
Francisci |
|
|
Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere |
HV |
Francisci |
|
|
Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia |
HV |
Francisci |
|
|
Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi |
HV |
Francisci |
|
|
Decus tuorum dux (...) |
H |
Francisci |
|
|
In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur |
H |
Francisci |
|
|
In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur | Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium | Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum | Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus | Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam | In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam | Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum | Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis | Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos | De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae | Amen |
H |
Francisci |
|
|
Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium |
HV |
Francisci |
|
|
Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum |
HV |
Francisci |
|
|
Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus |
HV |
Francisci |
|
|
Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam |
HV |
Francisci |
|
|
In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam |
HV |
Francisci |
|
|
Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum |
HV |
Francisci |
|
|
Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis |
HV |
Francisci |
|
|
Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos |
HV |
Francisci |
|
|
De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae amen |
HV |
Francisci |
|
|
Plaude turba paupercula patre ditata paupere laudes propina pocula sacro depressa ubere |
H |
Francisci |
|
|
Plaude turba paupercula patre ditata paupere laudes propina pocula sacro depressa ubere | Hic simplex rectus humilis pacis cultor amabilis lumen in vase fictili ardens lucens in fragili | Vili contentus tegmine sancto calescens flamine vicit ardorem caumata Christi dum gestat stigmata | Carnem mundumque conterens hostes malignos proterens auream victor meruit aureolam dum docuit | Pauper nudus egreditur caelum dives ingreditur spargit virtutum munera aegris profligat vulnera | Verorum pater pauperum nos pauperes fac spiritu consortes redde superum erectos ab interitu | Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia | Amen |
H |
Francisci |
|
|
Hic simplex rectus humilis pacis cultor amabilis lumen in vase fictili ardens lucens in fragili |
HV |
Francisci |
|
|
Vili contentus tegmine sancto calescens flamine vicit ardorem caumata Christi dum gestat stigmata |
HV |
Francisci |
|
|
Carnem mundumque conterens hostes malignos proterens auream victor meruit aureolam dum docuit |
HV |
Francisci |
|
|
Pauper nudus egreditur caelum dives ingreditur spargit virtutum munera aegris profligat vulnera |
HV |
Francisci |
|
|
Verorum pater pauperum nos pauperes fac spiritu consortes redde superum erectos ab interitu |
HV |
Francisci |
|
|
Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia amen |
HV |
Francisci |
|
|
Proles de caelo prodiit novis utens prodigiis caelum caecis aperuit siccis mare vestigiis |
H |
Francisci |
|
|
Proles de caelo prodiit novis utens prodigiis caelum caecis aperuit siccis mare vestigiis | Spoliatis Aegyptiis transit dives sed pauperis nec rem nec nomen perdidit factus felix pro miseris | Assumptus cum apostolis in montem novi luminis in paupertatis praediis Christo Franciscus intulit | Fac tria tabernacula Petri secutus studia cujus exemplo nobili sponte reliquit omnia | Legi prophetae gratiae gratum gerens obsequium trinitatis officium festo solemni celebrat | Dum reparat virtutibus hospes triplex hospitium et beatarum mentium dum templum Christo consecrat | Domum portam et tumulum pater Francisce visita et hevae prolem miseram a somno mortis excita | Amen |
H |
Francisci |
|
|
Spoliatis Aegyptiis transit dives sed pauperis nec rem nec nomen prodidit factus felix pro miseris |
HV |
Francisci |
|
|
Assumptus cum apostolis in montem novi luminis in paupertatis praediis Christo Franciscus intulit |
HV |
Francisci |
|
|
Fac tria tabernacula votum secutus Simonis quem hujus non deseruit numen vel omen nominis |
HV |
Francisci |
|
|
Legi prophetae gratiae gratum gerens obsequium trinitatis officium festo sollemni celebrat |
HV |
Francisci |
|
|
Cum reparat virtutibus hospes triplex hospitium et beatarum mentium cum templum Christo consecrat |
HV |
Francisci |
|
|
Domum portam et tumulum pater Francisce visita et Evae prolem miseram a somno mortis excita |
HV |
Francisci |
|
|
Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia amen |
HV |
Francisci |
|
|
Excelsi dextrae gratia in dies confortatus caeli suspirat praemia quae tenet nunc beatus |
A |
Francisci |
|
|
Edoctus autem caelitus per visum per languores mundi contemnit penitus thesauros et honores |
A |
Francisci |
|
|
Posuit me sibi quasi in signum R. Circundedit me lanceis suis |
W |
Francisci |
|
|
Sagittae tuae infixae sunt mihi R. Et confirmasti super me manum tuam |
W |
Francisci |
|
|
Manus meae stillaverunt myrrham R. Et digiti mei pleni myrrha probatissima |
W |
Francisci |
|
|
Crucis apparet hostia tensis in cruce bracchiis sex alis tecta variis cum vultus elegantia quae Francisci cor attrahit augens ei charismata suaque sacra stigmata in ejus carnem protrahit |
A |
Francisci |
|
|
Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum |
InV |
Francisci |
|
|
Alleluia Hic Franciscus pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honorabitur |
Al |
Francisci |
|
|
Alleluia o patriarcha pauperum Francisce tuis precibus auge tuorum numerum in caritate Christe quos cancellatis manibus caecutiens ut moriens Jacob benedixisti. |
Al |
Francisci |
|
|
Sanctitatis nova signa prodierunt laude digna mira valde et benigna in Francisco credita | Legi Christi paris formae reformatur jus conforme tenet ritus datae normae culmen apostolicum | Quaerit loca lacrimarum promit voces cor amarum gemit maestus tempus carum perditum in saeculo | Carnem frenat sub censura transformatam in figura cibum capit de scriptura abigit terrestria | Sacrum corpus consignatur manu pede vulneratur dextrum latus perforatur cruentatur sanguine | Cessat artis armatura in membrorum apertura non impressit hos natura non tortura mallei | Nos Francisce tueamur in adversis protegamur ut mercede perfruamur in caelesti gloria | Fac consortes supernorum quos informas vita morum consequatur grex minorum sempiterna gaudia | Amen | Alleluia. |
Sq |
Francisci |
|