Galli | Cantus Index for Office and Mass

Galli

Galli

Gall, Hermit

Feast date: 
Oct.16
Day: 
16
Month: 
10
Feast code: 
14101600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 64 of 64 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001444

Aperiens Joannes sarcophagum amariores cum hac voce lacrimas dedit heu heu pater amate heu doctor egregie cur me de domo patris eductum quasi orphanum dereliquisti A Galli HR

001839

Coeperunt omnes clerici ad invicem dicere Gallus iste testimonium habet bonum ab omnibus hunc omnium virtutum sectatorem decet esse pastorem populorum A Galli HR

001936

Corpus autem inspicientes magistri invenerunt carnem in locis quattuor profundius catena sulcatam A Galli HR

001977

Cum artifices de parvitate cujusdam inter se tabulae conquirerent paululum illis a labore cessantibus beati Galli meritis major ceteris apparuit A Galli HR

002025

Cum proficiscendi tempus instaret beatum Gallum febris invasit A Galli HR

002058

Cumque bonae indolis vir caro nutriretur affectu magno virtutum crevit augmento et studiose divitias epotavit scripturas A Galli HR

002107

De hac vero vita postquam migravit aperientes capsellam invenerunt in ea cilicium et catenam aeream sanguine aspersam A Galli HR

002125

De vulneribus quoque ipsis cruor decurrens cilicium per loca perfudit A Galli HR

002561

Ecclesiae pastores audientes sancti Galli doctrinam dixerunt vere spiritus sanctus hodie locutus est per os viri istius A Galli HR

002918

Gallus dei famulus in senectute bona animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus A Galli HR

002990

Habuit vir dei capsellam de corio factam diligenter seratam hanc suis ex humeris pendentem jugiter gestare solebat A Galli HR

003146

Hujus ipse clavem sub tali custodia semper retinuit ut nullus ejus discipulorum quamdiu in corpore vixit quid intus servaretur agnosceret A Galli HR

003371

Inter prandendum diaconus dixit si ursus adesset forsitan Gallus porrexisset illi benedictionem A Galli HR

003432

Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quia in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est A Galli HR S

004026

O febrem omni laude colendam o languorem sanitati et gaudiis adscribendum A Galli HR

004220

Parentes vero beati Galli filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione domino offerentes Columbani magisterio commendaverunt A Galli HR

004260

Pedibus vero sui advolutus abbatis indicavit se infirmitate vehementi laborare et ideo propositum iter non posse perficere A Galli HR

004384

Pro nobis Gallus doluit ire cum magistro non potuit quia deus illum languores nostros sanare constituit A Galli HR

004791

Sanctus pater respondit bene quidem dicunt utinam verum esset quod fatentur A Galli HR

005067

Superposito equis indomitis feretro et frenis de capitibus eorum ablatis recto itinere pervenerunt ad cellam viri dei A Galli HR

005316

Venerabilis Gallus diaconum qui omnes eremi semitas notas habebat aggressus quaesivit ab eo an umquam invenisset in solitudine locum humanis habitationibus opportunum desiderio inquiens animi ferventis exaestuo cupiens in solitudine dies ducere huic vitae concessos A Galli B HR

005393

Videntibus qui aderant viri dei jussione daemon exivit de ore puellae quasi avis nigerrima et horrore terribilis A Galli HR

006136

Athleta dei Gallus triduo jejunavit ut locum quem spiritali militiae providebat parsimoniae initiis consecraret R Galli HR

006136a

In oratione quoque pernoctavit ut quod divino inchoabat amore V Galli HR

006209

Beatus Gallus cum orandi gratia inter condensa veprium frutecta ambularet corruens in terram ait haec requies mea in saeculum saeculi R Galli HR

006209a

Hoc videns diaconus accurrit ut sublevaret prostratum vir autem dei praescius futurorum sine me ait V Galli HR

006210

Beatus Gallus zelo pietatis armatus fana daemoniorum igni succendit et quaeque oblata invenit demersit in lacum R Galli HR

006210a

In conspectu omnium arripiens simulacra lapidibus ea in frusta confregit V Galli HR

006302

Columbanus itaque beato Gallo id injunxit officii ut populum ab errore idolatriae revocaret quia ipse hanc a domino gratiam meruit ut latinae atque barbaricae locutionis notitiam non parvam haberet R Galli HR

006302a

Cum ad horam orationis veniret Gallus coepit populo viam veritatis ostendere V Galli HR

006431

Deus pro cujus amore sanctus iste patriam suam reliquit fac corpus ejus ab his equis indomitis ferri in locum quem tua voluntas meritis ipsius praevidit R Galli HR

006431a

Qui per tuae majestatis potentiam ubique totus es V Galli HR

006497

Domine Jesu Christe ne despicias desiderium meum sed in honore sanctae genetricis tuae et martyrum confessorumque tuorum praepara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis R Galli HR

006497a

Qui de virgine nasci pro salute humani generis et mortem subire dignatus es V Galli HR

006645

Electus dei Gallus pariter cum diacono prostravit se et hujusmodi preces effudit deus omnipotens jube hos daemones istum locum deserere ut sit sanctificatus in honorem nominis tui R Galli HR

006645a

Praepara in hoc loco habitationem tuis servitiis aptam V Galli HR

007352

Parentes vero beati Galli filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione domino offerentes Columbani magisterio commendaverunt R Galli HR

007352a

Erant enim religiosi atque nobiles unde et filium suum V Galli HR

007363

Pater sanctus dum infirmitate gravi per dies quattuordecim laborasset in senectute bona hujus vitae liberatus ergastulo animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus R Galli HR

007363a

Expletis nonaginta quinque annis sanctissimae suae aetatis V Galli HR

007363b

Cum jam bonorum omnium auctor et propagator athletam suum de mundi agone sublatum praemiorum laureis vellet adornare perennibus V Galli H

007494

Quidam mendicus qui inter ceteras infirmitatis molestias incessu pedum carebat ut viri dei caligas cum calceamentis induit per omnes artuum compages solutus est R Galli HR

007494a

Et exsiliens gratias egit deo ac beato Gallo ob cujus merita V Galli HR

007893

Vir deo plenus quadam die primo diluculo vocans ad se Magnoaldum diaconum dixit post hujus vigilias noctis dominum et patrem meum Columbanum ad caelos migrasse cognovi R Galli HR

007893a

Pro ejus ergo requie salutis hostiam debeo immolare quem de hujus vitae angustiis V Galli HR

a01733

Suffragante domino beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut male vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur A Galli

ah50182

Annua sancte Dei celebramus festa diei Qua pater e terris sydera Galle petis | Ecce dies populis micat haec sanctissima nostris Quorum tu princeps auctor ad astra meas | Finibus occiduis abiens succedis eois Dans lucem plebi dogmatis igne tui | Quae tenebrosa fuit fidei nec luce refulsit Per te caelestem coepit habere diem | Hic ubi nocticulae tenuere cubilia larvae Ad laudem Christi psallit ubique chorus | Hic fuit ecce feris statio gratissima saevis Nunc sedes sanctis te respuente manet | Tu pater huc veniens fers tecum pacis honores Hinc totum pellens quicquid adesse nocet | Expuleras nocuum complens dulcedine totum Quo corpus linquens spiritus astra petit | En hodie meritam tu post certamina palmam sumpsisti Galle protege nos hodie | Jam super astra nitens famulorum suscipe laudes Qui te devoto nunc jubilant modulo | Aspice propitius venerantes nobile pignus Corpus praeclarum GALLE beate tuum | Accipe quae canimus expurga corda benignus In rebus cunctis rector adesto tuis | Hinc Domino trino laeti pangamus in uno Qui nos hunc talem fecit habere patrem H Galli

ah53149

Dilecte deo Galle perenni | Hominibusque et coetibus angelorum | Qui Jesu Christi oboediens arduae suasioni | Praedia patris gremium matris | Conjugis curam ludicra nati | Sprevisti pauperem pauper dominum sequens | Et crucem gaudiis praetulisti lubricis | Sed Christus pretio centuplicato | Haec compensat ut dies iste testatur | Dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu | Sveviamque suavem patriam tibi Galle donavit | Necnon et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere | Te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere | Et locum corporis ejus pace repleas | Ac tuos supplices crebra prece subleves | Ut tibi debitam honorificentiam | Laetabundi semper mereantur solvere | O Galle deo dilecte Sq Galli

ah53150

Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati Galli merita tui confessoris inclyti recolentes ejus clara devote curamus sollemnia | Et sicut praesens sua tempora virtutibus concessis tuo munere clarificavit ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans jugi supplicationum sanctarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis praemia | Ad quae meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti paenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula Sq Galli

g01261.Tp1

Magna est gloria ejus in salutari tuo eia eia eia MAGNA EST Tp Galli

g01261.Tp2

Super eum Domine imposuisti decorem dicite filii karissimi eia eia IMPONES SUPER Tp Galli

g01298.Tp18

Posuisti domine super caput eius coronam cantate fratres mei cantate eia eia Tp Galli

g01338.Tp1

Hodie sanctissimi patroni nostri Galli anima choris supernis iuncta iubilat quapropter et nos exultemus canentes | SACERDOTES TUI DOMINE Tp Galli

g01338.Tp10

In temet non inanis speciebus | PROPTER DAVID SERVUM TUUM Tp Galli

g01338.Tp11

Videlicet istum electum manu fortem | SACERDOTES Tp Galli

g01338.Tp2

Qui es verus sacerdos et rex summus atque immensus | (INDUANT) IUSTITIAM Tp Galli

g01338.Tp23

Quae angelis est veneranda cunctis atque mortalibus Tp Galli

g01338.Tp3

Ut tibi placere possint sanctis meritis | ET SANCTI TUI EXULTENT Tp Galli

g01338.Tp31

Quique spiritu sancto plenus laudem in hanc proruperat Tp Galli

g01338.Tp4

In exaltatione sempiternæ trinitatis | PROPTER DAVID SERVUM TUUM, Tp Galli

g01338.Tp5

Quem exaltasti de pastore in regem | NON AVERTAS FACIEM CHRISTI TUI Tp Galli

g01338.Tp7

Trinitati ineffabili | SACERDOTES Tp Galli

g01338.Tp8

In lege prisca sed magis in nova lætantes | INDUANT IUSTITIAM Tp Galli

g01338.Tp9

Pro gemma atque purpura necnon aureo decore | ET SANCTI TUI EXULTENT Tp Galli