Hedwigis | Cantus Index for Office and Mass

Hedwigis

Hedwigis

Hedwig, Matron and Duchess of Silesia

Feast date: 
Oct.16
Day: 
16
Month: 
10
Feast code: 
14101640

Chants related to the feast

Displaying 1 - 89 of 89 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

200633

Benedicite spiritus et animae justorum quia dei filius largitor bonorum deduxit famulam Hedwigem ad gaudia caelorum A Hedwigis

202115

Hedwigis dei laudibus diebus atque noctibus jugiter vacabat proque pereuntibus profusis gemitibus deum exorabat A Hedwigis

202116

Hedwigis pietate clara tibi persolvimus debita laudis tu solita clementia auge devotionis incrementa A Hedwigis

202247.1

Hodiernae sollemnitatis gaudia quae nobis anni reduxit orbita pia recolamus devotione beatae Hedwigis utentes famulamine A Hedwigis

202763

Jubilate deo omnis terra quia Christo ista famula conregnat super aethera cui laus et gloria per infinita saecula A Hedwigis

202818

Laetare Germania a qua de (...) A Hedwigis

202870

Laudate dominum de caelis in quibus Hedwigis fidelis gaudet cum domino regnans sine termino A Hedwigis

202884.1

Laudemus nomen domini in choro et organo quia beneplacitum est ei in te o pia Hedwigis A Hedwigis

203410

O decus Trebnitiae Hedwigis mater gratiae concivis militiae caelestis patriae tribue credentibus solamen tuis precibus et da frui laudibus cum caeli patribus tu tot signis radians in te plebs fidelis glorians totius Silesiae digna memoriae asta tuis posteris mater Hedwigis humilis nobis petens veniam et caeli gloriam A Hedwigis

203430

O felix et beata jam a Christo sublimata virgini Mariae sociata in caelesti curia coronata nos post hoc exsilium fac habere caeli gaudium A Hedwigis

203486

O mira dei bonitas qua mutatur sublimitas in beata Hedwige cui mundana prosperitas ac principatus dignitas prorsus viluere in qua jugis humilitas victus et vestis vilitas modum excessere quam fides spes et caritas et Christi fecit pietas caelum possidere A Hedwigis

204704

Solita dum volvitur orbita (...) A Hedwigis

204914

Tibi rite psallimus tibi laudes referimus ex debito quia quotiens premimur miseriis in te nobis fidelis patet recursus A Hedwigis

205286

Virtutum exercitio longoque confecta senio Hedwigis beata transcenso mortis stadio carnis disrupto vinculo caeli potitur praemio dei conregnans filio cui laus sit et gloria per infinita saecula A Hedwigis

501004.23

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore beate Hedwigis de cujus solemnitate gaudent angeli et collaudant fílium dei In Hedwigis

600192

Beata Hedwigis stirpe nobilis (...) R Hedwigis

600192a

Christo fuit amabilis ad omne (...) V Hedwigis

602057

Sancta Hedwige inclyta quae (...) R Hedwigis

602057a

Malens se subicere paupertati (...) V Hedwigis

a00608

Felix illa femina lacrimarum flumina orans profundebat vincens quaeque crimina semper mentis lumina sursum dirigebat R Hedwigis

a00608a

Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum V Hedwigis

a00609

Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum R Hedwigis

a00609a

Et haec erat in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde V Hedwigis

a00610

Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate R Hedwigis

a00610a

Astitit regina a dextris dei in vestitu deaurato circumdata varietate V Hedwigis

a00611

Fulget in orbe dies hodie celeberrima toto gaudia millesies repetamus supplici voto A Hedwigis

a00612

Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena A Hedwigis

a00613

Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum A Hedwigis

a00614

Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis A Hedwigis

a00615

Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona A Hedwigis

a00615.1

Gaude solum Slesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona A Hedwigis

a00616

Assunt sollemnia Hedwigis beatae canat ecclesia cum jucunditate I Hedwigis

a00617

Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae A Hedwigis

a00618

Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili A Hedwigis

a00619

Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam A Hedwigis

a00620

Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare A Hedwigis

a00621

A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu A Hedwigis

a00622

Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat A Hedwigis

a00623

Speciosa et pulchra tua W Hedwigis

a00624

Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia R Hedwigis

a00624a

Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus V Hedwigis

a00625

Signum refulget in caelo mulier amicta velo radii solaris coronata sideribus lunam subjecit pedibus laudis temporalis R Hedwigis

a00625a

Cui Christus vivere erat et mori lucrum V Hedwigis

a00626

Ex nobili stirpe nata moribus nobilior calcans mundi delicata te ipsa sublimior et jam Christo copulata gaudes sole pulchrior R Hedwigis

a00626a

O quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis V Hedwigis

a00627

Hedwigis mater pauperum hoc praeponens diviciis vere forma fit operum et inimica viciis R Hedwigis

a00627a

Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem V Hedwigis

a00628

Biduano jejunio carne macerata mittebat egentibus quaeque delicata A Hedwigis

a00629

Nil relinquens praeter victum ex suis proventibus vilem deferens amictum servit pauper pauperibus A Hedwigis

a00630

Gaudebat dapis munere hos et illos reficere quia Christum in paupere se credebat suscipere A Hedwigis

a00631

Nivis in algoribus nuda nudis gressibus nudum Christum sequitur infirmis debilibus et plenis ulceribus leprosis obsequitur A Hedwigis

a00632

Mutato vultus pallio clam visitabat carceres afflictas matres puerperio consolatur pauperes A Hedwigis

a00633

Circuibat sedula cellas dominarum ut videret emula statum singularum et serviret vernula questibus earum A Hedwigis

a00634

Manus beatae Hedwigis laboribus ex sinceris murram distillant optimam murra stillat de manibus dum dispersit pauperibus et dedit eleemosynam R Hedwigis

a00634a

Preces quoque cum lacrimis deo fundens ab intimis cordis libavit hostiam V Hedwigis

a00635

Margarita solo tecta quondam vilis et despecta ista dei famula gemma lucens ut electa carnis nube jam detecta fulget per miracula R Hedwigis

a00635a

In sublime stans erecta caelum tendit via recta velut fumi virgula V Hedwigis

a00636

Aegypti nuda pallio ornata cultu regio filia pharaonis per ascensum purpureum ad thronum regis aureum pervenit Salomonis R Hedwigis

a00636a

Hedwigis tradens spiritum felicem agens exitum de terra Babylonis V Hedwigis

a00637

Audi mater orphanorum gemitus orantium esto solamen reorum ac tutum refugium per te Christus peccatorum vincla solvat omnium R Hedwigis

a00637a

Nunc ergo ora pro nobis dominum quoniam tu mulier sancta es et timens deum V Hedwigis

a00638

Mundo festus instat dies quo Hedwigi datur quies et gloria in caelesti patria cujus dignis precibus nobis peccatoribus veniam justis quoque gratiam summe pius donet dei filius A Hedwigis

a00639

Quae dum oraret sedulo lumen in habitaculo super eam diffunditur hinc Mariae Magdalenae Margaretae Catharinae visu sermone fruitur R Hedwigis

a00639a

En inquiunt post obitus dies caelestis aditus tibi nobiscum panditur V Hedwigis

a00640

Alma pupillorum mater per climata mundi stella micans et labe carens depelle reatum stigmataque portans domini tu quae voluisti tot penis insigne tuum corpus macerare plaude satis quod visceribus patienter amasti ferre jugum Christi regnum caeli meruisti A Hedwigis

a00641

Adest dies laetitiae lucens Christi familiae a virtutum lumine sanctissimae feminae A Hedwigis

a00642

O lampas ecclesiae lucens dei gratia vas misericordiae dele nostra vitia A Hedwigis

a00642.1

O lampas ecclesiae lucens dei gratia vas misericordiae dele nostra vitia Hedwigis pia A Hedwigis

a00644

Amicta sole femina Hedwigis est haec domina quam Christus jam decoravit et in caelo coronavit A Hedwigis

a00645

Glorietur in hac die jugiter Silesia sonent laudum melodiae cordis ex laetitia alleluia consonet ecclesia nam Hedwigis hinc transivit sed cum Christo semper vivit alleluia consonet ecclesia vallis Trebnitiae jucundetur clerus psallat plebs laetetur alleluia consonet ecclesia miserere miserorum deo digna et tuorum esto memor memorum alleluia consonet ecclesia A Hedwigis

a00649

Exsultent hodie jugiter omnium mentes altissone carmina cordium cum Christe famulam vexit ad æthera Hedwigem sanctam inclytam H Hedwigis

a00649a

Verus sol Silesiae splenduit in nube donans terrigenis munera plurima signis mirifice fulgida sedulis haec sancta suis meritis HV Hedwigis

a00649b

Oret haec domine sancta sua prece pro nobis famulis humilibus tuis ne nos fraus daemonis artet in inferis vel pungat suis jaculis HV Hedwigis

a00649c

Hujus nos colere festa fac hodie condigne domine rex bone gloriae ut cum caelicolis laudibus hymnidicis fruamur semper in caelis HV Hedwigis

a00649d

Praesta hoc genitor optimae maximae hoc tu nate dei et bone spiritus regnans perpetuo fulgida trinitas per cuncta pie saecula HV Hedwigis

a00746

Felix igitur Hedwigis ab annis infantiae voto continentiae semper inspirata nupsit duci Sleziae dei providentiae nutu copulata R Hedwigis

a00746a

Haec non voluntarie sed obedientiae parens desponsata V Hedwigis

a00748

Corpus ejus squalidum erat dum vivebat sed in morte nitidum ut lac apparebat et ejus ab ore insolito more odor erumpebat R Hedwigis

a00748a

Pulchritudinem candoris ejus admirabiliter oculus et super imbrem ejus expavescet cor V Hedwigis

a00749

Haec in carne generosa mortis Christi pretiosa stigmata portavit numquam fuit otiosa sed mens ejus studiosa legit semper aut oravit R Hedwigis

a00749a

Manus ejus operosa caelum sibi copiosa mercede comparavit V Hedwigis

a00750

Glorificamus te domine Jesu Christe qui beatam Hedwigem glorificare dignatus es in terra prodigiis et in caelo stola gloriae A Hedwigis

a00751

Te laudent aegra nostra vocula Christi o pia famula a te exposcunt misericordiam quam nescis denegare cuiquam A Hedwigis

a00752

O viduarum speculum et devotum spectaculum caritatis castitatis pudoris et largitatis ac totius gratiae qua re digna praemio tuo patrocinio fac ut digni solio simus caeli gloriae A Hedwigis

a04730

Manum mittit ad fortia virtutum exercitia haec beata apprehendit dulciter consurgens nocte media orationum studia deo solvebat iugiter R Hedwigis

a04730a

A[...]s domicilia dans infirmis­ obsequia et leprosis pocula V Hedwigis

a04731

Margarita sole tecta quond[am ... despe]cta ista dei famula gemma lucens electa carne nubila detecta fulget per miracula R Hedwigis

ah37201

Consurge jubilans vox quaevis hominum laudesque resonans more fidelium Christo credentium | Hedwigis inclitae dum festa recolis de cujus meritis angeli hodie congaudent in caelis | In hac miseriae valle mater pie succure miseris et zyma scoriae tollas de medio | Tot dum phantasmatum incursu turbatur mentale sabbatum et carne movente diversum proelium | Curas haec propellat mundanas noxias Christi nos faciat secum participes patris imperii | Nam cum tot fulgeat inter nos meritis caecos illuminans claudis gressum parans auditumque surdis | mortuos suscitat febres eliminat aegros plures curat et loqui efficit | Quam felix famula Hedwigis inclita vivens cum gloria in caeli patria per aevi saecula | Ubi nec senitum nec languor mentium nec terror hostium nec cura vestium nec fraus nec odium | Illic archangeli prophetae angeli sunt canentes deo gloriam in caelis voce mirabili | Qui nobis tribuat peccati veniam Hedwigis precibus et donet patriam in caeli gloria Sq Hedwigis

g03413

Alleluja O felix Hedwigis gaudens in caelis solamen pauperum intercede pro nobis ad dominum Al Hedwigis