Genre: 
Full text: 
Columbarum tui sunt oculi jubar clamor tocius saeculi stella maris mater egregia quae letaris in caeli regia mater patris pudoris speculum prime matris delens piaculum angelorum transcendens culmina extas quorum sublimis domina ergo ave salvatrix gentium et suave robur languentium ave inquam o virgo gravida super montem Libanum candida tu caelestis vera testis existens mysterii deum paris singularis compors puerperii jamjam venit balsamita caeli splendor mundi vita virginalis gloria sonet tua vox suavis veniamque donet pravis post haec transitoria conspectui redemptoris infer vota peccatoris mater illibata decenter ornata monilibus sacris castitatis dux sincere miserorum miserere nosque aure pia exaudi Maria suffulta argenteis
Fulltext source: 
Bonastre - estudis sobre la verbeta p. 174
Notes: 
verbeta