Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine qui effuso sanguine secuti sunt dominum contemnentes aulam regiam pervenerunt ad regna caelestia
Hic est vere martyr qui pro Christi nomine animam suam posuit minas vero judicum non timuit sed ad caelestia regna pervenit cum palma martyrii secutus est dominum
Hic est vere martyr qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit qui minas judicium non timuit nec terrenae dignitatis gloriam quaesivit sed ad caelestia regna feliciter pervenit
O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti...