Genre: 
Full text: 
Fulget hic honor sepulchri martyris Eulaliae quem sacro signavit idem passionis stigmatae hunc vocat adesse cunctos convenit occurrere | Germinis hujus propago vel caterva confluens barchinona augusta semper stirpis aucta insignibus civium florens corona plebs fidelis inclyta | Virginem videte vestram quam sit index gloriae quaem fide probata terret sic furentem judicem praedicans crucis honorem vel salutis indicem | Haec enim caesa catomis sistitur aeculeo ceditur exungulatur atque flammis uritur terminum habere laudis inter ista nesciens | Ambiens crucis patronum in cruce suspenditur corpus illic ad honorem nix polorum protegit sic calore plena sancto passionem substulit | Hujus ex ore columba jam solutis artubus prosilit mirae per auras ceu volatu percito virginem vicisse clamans in supernis sedibus | Quae tamen dei puella gestiens percurrere lege jam mortis peracta gaudiis ad tollitur sicque risu corporato corda mulcet flentium | Lucida felix per orbem barchinon ad tolleris quae sinu pignus retentans tam salubre tam pium scilicet tanti habendo corporis consortium | O beata sponsa Christi virgo clementissima suscipe jam singulorum vota vel suspiria postulans Christum praecatu quo gementes audiat | Non iniquis serviamus mente factionibus non caro jugum rebellis suave Christi renuat sed sacri caloris omnes sanctitate fulgeant | Solve quod taedet quod urget mortis ad perniciem pestilens morbus recedat mucro hostis subruat vita sit tranquilla cunctis sint quieta tempora | Civibus occurre civis et salutem porrige esto nunc patrona nobis in relatu gratiae sicut es vicina caelis ad favorem gloriae | Inter haec admixtus ipse conquirat et quiricus qui tui locum sepulchri regulis monasticis ad honorem consecravit sempiterni numinis | Ut mei post claustra carnis sis memor in aethere et minus quod hic peregi tu valenter suppleas haec tibi perlata vota vel camoena consecrans | Gloria patris melodis
Fulltext source: 
E-Mah Cod. 30 219v
Notes: 
Randel 382-12