Genre: 
Full text: 
Sacra Vincentis mundus certamina recolens hodie pura det carmina | Levita nobilis hic in ecclesia vice pontificis gessit magnalia | Ad Hispanos Dacianus tandem venit vir profanus deos putans idola | Ab hoc testis jam praefatus cum fuisset sciscitatus verba risit subdola | Huic pura pati dura propter Christum inerat | Hic praecepta fert inepta Caesar quae statuerat | Post stridores catenarum horror urget tenebrarum et robur equulei | Saevit unguis cum furore et resperso jam cruore artes vernant nivei | Virtutem pristinam in ferri machinam martyr exhibuit | Dum illam scandere confossus verbere ultro non timuit | Rogi flagrans pars utraque scintillabat usquequaque membris patens omnibus | Clade quoque repentina sal vi ferit intestina sal injectum ignibus | Traditur praeterea in obscura cavea miles invictissimus | Testa pungens frangitur et sub illo spargitur ut jubet nequissimus | Coelestem populum capit ergastulum resultans cantibus | Fit fragmen testeum gramen nectareum versum in floribus | Nuntiat anhelus lictor quod inclusus agat victor quod cum eo socii | Factus praeses tunc exsanguis torquebatur velut anguis spe carens consilii | Stratum inquit ocius vulnus recens foveat | Nil in illud asperum nihil durum lateat | Inimicis hic deorum requiescat in hunc thorum convalescat viribus | Ut dolore renovato poenas solvat iterato ne insultat legibus | Igitur fulcro potitus miles Christi redimitus castra petit supera | Quo rex pius ejus prece sublevatos nos de faece perducat post funera | Amen nunc omnia sonent canentia
Fulltext source: 
AH 08 294
AH volume: 
8
AH item number: 
294