Genre: 
Full text: 
Decet hujus cunctis horis festi voce dulcioris facere memoriam | Nec indignum sed benignum voce cordis dare signum | Mariae in gloriam paranympho comitata fuerat quo salutata senem mulcet pavidam | Innovemus mente sana mater quod petit montana salutare gravidam | Rem miratur sed matrona unde inquit tanta dona mihi dantur hodie | Ad me veniret quod illa mater dei et ancilla sceptrum omnis gloriae | Gaudet clausus sua matre sentit prolem sine patre agnum dei praedicat | Erit magnus infans rite regem caeli agnum vitae clausus plausu indicat | Nequit senex immorari rapit manus manu pari et nimis celeriter | Exsultabat modo miro circumplexat hanc in giro salutando dalciter | Clamat senex voce clara amplexata tot praeclara insignia deo cara voce pandens veteri | Salve inter mulieres te respexit caeli heres meruisti ut videres casta fructum uteri | Illa sed repudiavit laudem deo assignavit quando supplex decantavit contexens magnificat | Clemens virgo atque pia tu nos fove o Maria partus namque tis nos quia sola spes vivificat
Fulltext source: 
AH vol. 48, #391; Graduale Nitrisensis;
Notes: 
full text submitted by Rastislav Luz;
AH volume: 
48
AH item number: 
391