Genre: 
Full text: 
Sollemnitatem huius devoti filii ecclesiae | Nimirum vestrae matris colite | Quae vosmet ex alvo spiritali genuit | Quae partus terrenos caeli heredes fecit | Igitur celebris haec cunctis festivitas maneat | Istius qui matris se natos esse pro certo sciant | Oremus omnes | Omnes oremus | Ut matri conjunctos catholicae omnipotens filios faciat in Jerusalem celsa jucundos | Ac pacis aeternae consocians visionis coetibus angelicis coheredes esse tribuat | Amen et amen | Fiat et fiat | O sancti haec domus quorum artus continet | Salvator hoc nobis precibus vestris donet | Quod nullis meritis cognovimus nos mereri propriis | Ut puta qui terra sumus atque tabescens cinis
Fulltext source: 
AH 50 184
AH volume: 
50
AH item number: 
184