Genre: 
Full text: 
Carmina nunc festis psallamus rite choreis obvia laetantes pectora qui ferimus | Aurea jam resonent redimitis carmina bombis quae variis mixtim vocibus aura ferat | Nil sic perspicuum poterit vox clara referre Ut decet in tali nunc patris obsequio | Sic devota tamen pandamus ora canentes pectore de puro hos referendo sonos | Istuc jam properans Domini dilecte propinqua Quo tibi condigna corporis aula nitet | Hic tibi perpetuis resonant concentibus aedes Ossibus et sacris semper habetur honos | Dum laeti famuli celebrant hic festa benigni Laudibus instantes nocte dieque tuis | Laetus ob hoc nostros blandusque invisito fines Atque pius servis auxiliare tuis | Jam nunc servitiis famulum consuesce tuorum Prosper et huc vultum flecte serene tuum | Dirige corda pius et tempora dirige nostra Atque dies laetos ducere da famulos | Ut semper valeant tibimet cantare quieti Te quoque caelesti cernere luce poli | Sternere supplicibus istaec modo patria votis Et venerans tanti suscipe membra viri | lpsas omnigeno decorans cum flore plateas Lumine perpulchris obvia lampadibus| Adveniunt pariter necnon comitantur euntem Perspicui fratres angelici proceres | Qui sancti feretrum circumvolitando beatum Alarum expansu undique membra tegunt | Inde Columbanus noster pater atque magister Alpibus excursis aeriisque viis Hic aderit praesens alacrisque ad gaudia tanta Agmina conjungit consociata simul | Conjunguntur ei celeres gressusque fatigant Tres quoque Francorum Scottigenae pariles | Quos volitans fama asciscens ad gaudia tanta Unitos tulerat dulcibus obsequiis | Obvius hinc proprios Gallus producit alumnos Longius occursu approperans rapido | Hunc circum medium numerosis coetibus auctus Densatur nitidus caelicolum populus | Omnes qui pariter saneta te voce salutant Et proprios lares Magne subire rogant | Ut quos aetheriis retinet communio templis Hic quoque consortis jungat honoris amor | Interea Otmari praestabit cura beati Mansio construeta quoque parata fiat | Ut nil displiceat venientis hospitis ori Omina splendenti sed niteant facie
Feast: 
Fulltext source: 
CH-SGS : COD 0381
Notes: 
Rubric 'Ad suscipiendum regem' by a later (modern) hand in margine
AH volume: 
50
AH item number: 
197