Genre: 
Full text: 
Laudes deo | Concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes ceno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae malesuasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori | Canamus
AH volume: 
53
AH item number: 
53