Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 101 - 200 of 255 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

002522d

Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos qui ipso est dominus deus noster AV Fer. 6 in Parasceve 6 years 9 months ago F-SO 596

002522e

Christus dominus cum in forma dei esset non rapinam arbitratur est esse se equalem deo AV Fer. 6 in Parasceve 6 years 9 months ago F-SO 596

g02798

Alleluia Stabat juxta aram templi beatus Wunnebaldus circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano circa illum steterunt quasi rami palmae Al Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02297

Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01491

Venite filii Evae venite ad filium Mariae ecce quomodo pendet quadrifida latronum in cruce D Dom. in Palmis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01510

Adest Jesus carne innovatus visu pulchro nimisque amabilis salutans feminas purificans animas pedes ejus strinxerunt venerantes eis pia oscula praebuerunt D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a02296

Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01492

Quid in eo culpa D Dom. in Palmis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01511

Meis haec nuntiate Galilaeam eant ibi a fratribusque videbor D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago

a02295

Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01493

Nil pro veritate D Dom. in Palmis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01512

Mane valde diluculo venit nimis ardens corpus quaerens in sepulchro qui continet omnia D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01494

Quare ergo in cruce quasi non sit rex gloriae splendor et decus Sion pulcherimae bonus suus pater nimia victus caritate D Dom. in Palmis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01513

En prospexit vidit angelos non esse ibi Jesum nimis tristatur animo |Flere coepit dicunt angeli cur ita tuas genas perfudit lacrimis | Tunc conversa vidit dominum hortulanum putat ignara fatur taliter D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01495

Sic voluit sic filium tradidit pro servus ingratis et perditis gracias deo soli D Dom. in Palmis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01514

Si tu scire vis quidnam ego sum Jesus vocitor dei sum unicus filius tuum agnosce deum redemptorem | Tu es Maria quam ego amo meos omnium tibi primo cupio visus monstrare novum ut tuum inde sit laudabile cum gloria per saecula D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

ah54007.1

Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulchrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea precedet vos in Galilaea | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Iudeorum turba fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01501

Quid est hoc tam dure quod in vestro manet pectorae amarumque ductis animum D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01502

De Jesu nobis est dure manet in nos mors Jesu et ipsa nobis est incognita | Mortis ligno dampnaverunt impii quem cum impiis dire cruci dampnaverunt eum cum lanceaque perfuderunt D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01503

O vos Christicole quem quaeritis esse dolentes unguentoque sacro unguere quem cupitis D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a02303

Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01504

Quaerimus o superi cives Jesum crucifixum dicite quis nobis sustulit hunc miseris D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01518

Meum namque hic dominum quaesieram si tu eum scis dicito mihi ut inde eum auferam D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a02304

Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01505

Non jacet hic quia surrexit nolite timere en ecce locus ubi positus erat dominus D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a02302

Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02301

Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erat finis D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02305

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi amen D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01506

Venite et vidite locum ubi positus erat dominus alleluia alleluia D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a02300

Et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01507

Vultum tristem jam mutate Jesum vivum suis nuntiate | Galilaeam nunc adite si placet videre festinate D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a02299

Et resurrexit tertia die secundum scripturas D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01508

Alleluia resurrexit dominus hodie resurrexit leo fortis Christus filius dei deo gratias dicite eia D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a02298

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilatu passus et sepultus est D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a01490

Heu nobis internas mentes quantus pulsat gemitus pro nostro consolatore quo privamur misere quem crudelis Judeorum morti dedit populus | Nam percusso seu pastore oves errant misere aut magister discedente turbantur discipuli ita nos absente eo dolor tenet nimius | Sed eamus et ad ejus properemus tumulum et unguentum liniamus corpus sacratissimum si dileximus viventem diligamus mortuum | Quis revolvet ergo nobis ab hostium lapidem ut con dignum sepulture agamus obsequium cujus mire bonitatis sensimus solatium | Ille quippe qui fetentem suscitavit Lazarum ejus et sorores flentes reduxit ad gaudium poterit ferre obtatum nobis adjutorium | Eia dulcis consolator Jesu bone respice eia nunc vultu sereno mentes nostras refove eia sancte laudis tuae vota clemens suscipe D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a01509

Assunt feminae mente devote ferunt unguenta nimis optima corpus condire volunt quem amant Jesum | Quas tunc angelus sermone pio mentes pavidas demulcet ita cur hic viventem Jesum quaerites qui caeli tentet sceptra per saecula | Quae cum audissent nimis admirantes magno simul tremor concusse gaudentes et laetantes currere coeperunt D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

g02840

Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen Gl 6 years 10 months ago F-SO 596

a00177.9

Christe salus mundi* H In tempore Paschae 3 years 10 months ago F-SO 596

a00177.6

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sui sinu| Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque eo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | H Ascensio Domini 4 years 8 months ago F-SO 596

a00177.5

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso iam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet H Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

a00177.7

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de acelo gratia fulsit humo | Spiritus ecce deus patri natoque coevus ignis adest specie desperulis hodie | Sentibus humanis infundit opes deitatis distribuens lucis mystica dona suis | Non cessat variis Christi magnalia linguis plebs bene docta loqui gentibus omnigenis | Laus tibi pneuma sacrum fons vite lux animarum omnia vivificans semper et irradians | Pax decus omne bonum dulcis concordia morum reple corda tuo munere mellifluum | Poscimus omnipotens terra mare sidera replens nos tibi purifica protege salvifica | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de caelo gratia fulsit humo H Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a00177.8

Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi consociavit hac in matre domo et deus est et homo | Copula caelestis vos spiritualiter estis si servando fidem esse veletis idem | Urbs nova Jerusalem descendens spiritualem attulit ornatum lucis ab arce datum | Nunc fidei fructum sacro babtismate ductum dat rex justiciae caelitus ecclesiae | Firma David turris huc si pede perpete turris inveniens in ea pignora siderea | Haec est archa Noe credentibus auxiliatrix quae vehit ad portam quos vehit unda maris | Haec est stella Jacob per quem contendere caelum credenti populo dat bona vita polum H In Dedicatione Ecclesiae 4 years 8 months ago F-SO 596

a01485

En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam predixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salus pax vera redemptio virtus ultro qui mortis pro nobis jura subisti H Dom. in Palmis 6 years 10 months ago F-SO 596

008354.Tp2

Nunc sancte nobis spiritus fulget dies unus patri cum filio fulget dies ista dignare promptus ingeri fulget dies nostro refusus pectori fulget dies ista H 4 years 7 months ago F-SO 596

a01327

Verum summum et aeternum regem Christum qui dilectum suum sanctum Wunnebaldum suorum hodie sociavit caetibus sanctorum nos populus ejus et pascuae illius oviculae cantando laudando super omnia exaltando venite adoremus I Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01362

Beata Walburgis Christi virgo triumphat coronata in caelis I Walburgae 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01339

Nativos propriae telluris cardines visitando magna usus prosperitate intravit statimque ingentia propinquis et amicis susceptus est gaudio quibus ille continuo aeternae spargebat indefessus semina vitae R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02308

Suscipiens Edithis corpus venerandi martyris magnis miraculis chorus cantis ad locum transportavit quem sibi salvator praeparavit R Edwardi, Mart., transl. 4 years 8 months ago F-SO 596

006410.1

Descendit de caelis deus verus a patre genitus introivit in uterum virginis nobis ut appareret visibilis indutus carne humana protoparentis a de et exivit per clausam portam conditor celorum et universe fabrice mundi R Dom. p. Oct. Nat. 3 years 10 months ago F-SO 596

a01478

Ecce salus* R Ad Mandatum 6 years 10 months ago F-SO 596

a01343

Cum corda et mentes eorum in dei servitio confortaret et plerosque illorum paenitus mundo abstractos caelesti doctrina irradiaret quosdam secum ducendo Romam celeriter regressus est R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02341

Veniente sponso prudentes virgines cum nitidis lampadibus exierunt obviam ei et intrantes cum eo ad nuptias epulabantur feliciter in saecula R XI milium Virginum 4 years 8 months ago F-SO 596

a02292

Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum alleluia alleluia R Dom. 10 p. Pent. 4 years 8 months ago F-SO 596

a02320

Venientes innumerabiles populi qui per apostolum crediderat cum rege Pollimio abstulerunt corpus ejus gratias agentes deo cum hymnis et gloria R Bartholomaei 4 years 8 months ago F-SO 596

a01373

Advenit quidam rusticus contractus et curvus cellam beatae virginis introivit protinus nodosa congeries artuum protensa est R Walburgae 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01304

De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circumiret auxilio domini qui justa petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Jerusalem octavus salorum salvus pervenit R Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5;

a01345

Romam reverso et spatio temporis decurso sanctus Bonifacius pontifex et martyr Christi gloriosus Romam venit beatum Petrum apostolorum principem exoratum suaque secutione commendandum R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02342

Judas Simon Chananeus quibus demonstravit deus magnam diligentiam venerunt ad caeli ducem cum mortis perditum ducem subire sententiam R Simonis, Judae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02370

Exeuntes quattuor ex clericis qui videbantur esse electi et vita casti corpus sancti caput remansit in manus unius et dextera manus in manus alterius R Maclovii 4 years 7 months ago F-SO 596

a01374

Tuae preterea virginis presidia requirentes venere mulieres manuum curvedine in honestae quae missarum sollemnio dum astarent mox affuit Christi virtus et utraque in dempta pristina sanitate laete ad propria repedavere R Walburgae 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01303

Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Aegypto appulsam praeparavit classem R Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02312

Caelitus electe pastor domini Benedicte pervigil observa miseratus ovilia cura R Benedicti 4 years 8 months ago F-SO 596

a01346

Et cum ibi tunc sanctum Wunnebaldum pervidente domino invenisset magno repletus est gaudio quod talem et tante sanctitatis virum et jure consanguinitatis sibi astrictum maximum sui officii momentum in illo sibi deus ostenderet R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02322

Virtutum forma Johannes baptista summa religiosus speculum propter saltantem puellam interfectus est R Decoll. Jo. Bapt. 4 years 8 months ago F-SO 596

a01359

Trium et quattuor annorum discursibus in hoc studio felicissime consumptis pauper et dives Wunnebaldus aeterni regis famulus in patriam repedare statuit R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01299

Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum coetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt R Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01475

Evigilans Noe ex vino cum dedicisset quod fecerat ei filius suus minor ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis R Dom. Septuagesimae 6 years 10 months ago F-SO 596

a02343

Viri summae pietatis duces innocentiae amatores veritatis per vos rex clementiae interemit falsitatis sectans et dementiae R Simonis, Judae 4 years 8 months ago F-SO 596

a01375

Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sacratae matris introivit ibique preces divitissimas fudit et visum quem quaesierat recepit R Walburgae 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01348

Sanctus sancto talem dedit responsionis summam de ad omnia promptum et paratum fore quae suadaret et juberet magisque ejus precepto et auctoritati satis facere quam suae voluntati inobediens indulgere R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02324

Vidit beatus Dunstanus pretiosum Dionysium pontificaliter altare adsistere adstantemque splendidam Editham sibi commendare digna inquit est haec venerari apud homines quam dominus glorificavit inter angelos concives R Edithae 4 years 8 months ago F-SO 596

007285.1

O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo regnant innocentes amicti stolis albis agnum sequuntur quocumque jerit R Nat. Innocentium 6 years 10 months ago F-SO 596

a02314

Rex dilectae matri Annae et genus et species cujus eam in supernis sic oblectat facies ut beata visione vultus tui saties R Annae 4 years 8 months ago F-SO 596

a01349

Sanctus Wunnebaldus per Galliam iter accelerando Thuringiam usque pervenit et ibi ab eodem sanctissimo viro Bonifacio in presbyterii gradum promotus septem ecclesiarum regimen suscepit R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02369

Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem R Iwigii 4 years 7 months ago F-SO 596

a01301

His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium promunctoria difficillime reptantes diu desideratam pertenderunt Romam R Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01499

Surgit Jesus a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset lintheum precinxit se dixitque discipulis suis vos vocatis me magister et domine et vos benedicitis sum etenim si ego lavi vestros pedes dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes R Ad Mandatum 6 years 9 months ago F-SO 596

a01379

Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sancto corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsam sibi R Walburgae 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5;

a01350

Aliquanto deinde transacto annorum spacio ut latius praedicando propagaret sementem evangelici sermonis errorum variis excessibus implicatam ingressus Bajoariam Odilonem adiit ducem ut ejus auxilio ejusque potestate coeptum perficeret votum R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02335

Templum virgo tibi quod fecerat o Dionysi vates ut ille sacrat Dunstanus sanctaque libat post sex septimanas canit hanc caelo rapiendam R Edithae 4 years 8 months ago

a01300

Directo cursu circio flante mira celeritate pontum trajicientes a deo sibi collata per speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Romam tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt R Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95, Nr. 5

006759.1

Gaude gaude gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti R Purificatio Mariae 6 years 10 months ago F-SO 596

a02316

Gloriosus dei martyr levita Laurentius super ferri craticulum atque prunas positus oravit dicens domine tibi ago gratias quia tua introire promerui januas. R Laurentii 4 years 8 months ago F-SO 596

a01302

Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa peragrassent sancto Willibaldo non suffecit cis mare subsistere sed maxima sacram ejus mentem incessit cupido Jerusalem et exotica regna vestigiis Christi notata invisere R Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01338

Quod regressionem in patriam conatus est non hoc affectu patriae vel parentum intenderat sed quocumque suorum vel aliorum posset mundo renunciare compulisset R Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01368

Eodem vero die priusquam ecclesiam ad quam ferebantur reliquiae virginis inferentur puer alter simili passione multatus celeri sanitati est restitutus R Walburgae 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

006407.1

Descendentibus illis de monte praecepit Jesus dicens nemini dixeritis visionem quam vidisti donec filius hominis a mortuis resurgat R Transfiguratio Dom. 4 years 7 months ago F-SO 596

a01316

Sanctus Willibaldus portabit gloriam et sedebit et dominabitur et erit sacerdos super solio suo R Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02307

O sancte deus sabaoth magne et metuende in trinitate de unitate semper adorande innova spiritum rectum in visceribus nostris et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis per quem in spiritu principali exultantes te vivum verumque deum jugi continuamus iubilo R 4 years 8 months ago F-SO 596

a02317

Quae est ista quae penetravit caelos ad cujus transitum salvator advenit et induxit eam in thalamo regni sui ubi cantatur organa hymnorum quae ab angelis ad laudem regis aeterni sine fine resonat semper R Assumptio Mariae 4 years 8 months ago F-SO 596

g02799

Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae sedem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus aecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristotiles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur Sq 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5; also GoogleBooks "Patrologiae cursus completus: sive biblioteca universalis ..., Volume 163";

a01304a

Non acies castrorum ordinata non imminens capiti gladius non gravis oppida subruens et castella terraemotus nec fulmen tonitrusve montes et saxa diffindens non vastus et praeruptus telluris hiatus nec exaestuans ignis incendio ne utiquam semper ardens Aethna piceos sulphureos et infernales flammarum ebulliens vapores nec ipsa prosternens omnia mortalitas tam terribilis est ut mare tempestuosum sed sanctus Willibaldus inter tot miserabiles atque ipsissimas mortes velificante et gubernatore Christo V Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a00464b

Hodie rex gloriae dominus virtutum triumphator in regno patris sui V Dom. post Ascensionem 4 years 8 months ago F-SO 596

a07463a

Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio V Gregorii 6 years 10 months ago F-SO 596

a01306a

Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino V Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a02307a

Praesta nobis o veneranda trinitas ut cui nos spiritus igne interius inflammes et gratiae exterius luce perornes V 4 years 8 months ago F-SO 596

a02317a

O virgo ineffabiliter veneranda cui Michael archangelus et omnis militia angelorum deferunt honorem quam vident exaltatem super caelos caelorum V Assumptio Mariae 4 years 8 months ago F-SO 596

a01316a

Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino V Willibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

a01339a

Adveniens constipatus est multis suorum civium milibus illum ardenter videre et ab eo verbum salutis et mansurae felicitatis percipere cupientibus V Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

007275za

In cruce mors moritur quia vita per hanc reparatur V De Sapientia 4 years 8 months ago F-SO 596

Pages