Alison Altstatt | Cantus Index for Office and Mass

Alison Altstatt

Chants added by the contributor

Displaying 201 - 255 of 255 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a02296

Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02297

Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02298

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilatu passus et sepultus est D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02299

Et resurrexit tertia die secundum scripturas D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02300

Et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02301

Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erat finis D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02302

Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02303

Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02304

Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02305

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi amen D Dom. Pentecostes 4 years 8 months ago F-SO 596

a02307

O sancte deus sabaoth magne et metuende in trinitate de unitate semper adorande innova spiritum rectum in visceribus nostris et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis per quem in spiritu principali exultantes te vivum verumque deum jugi continuamus iubilo R 4 years 8 months ago F-SO 596

a02307a

Praesta nobis o veneranda trinitas ut cui nos spiritus igne interius inflammes et gratiae exterius luce perornes V 4 years 8 months ago F-SO 596

a02308

Suscipiens Edithis corpus venerandi martyris magnis miraculis chorus cantis ad locum transportavit quem sibi salvator praeparavit R Edwardi, Mart., transl. 4 years 8 months ago F-SO 596

a02308a

Soror fratrem incorrupta celibem devota martyrem V Edwardi, Mart., transl. 4 years 8 months ago F-SO 596

a02309

Miles regis pulcherrimi audi quae rogant servuli et fac illum placabilem nobis et exorabilem A Edwardi, Mart., transl. 4 years 8 months ago F-SO 596

a02310

Preciosi dei sancti quorum reliquiae hic continentur succurrite nobis nunc et in perpetuum A Reliquiarum 4 years 8 months ago F-SO 596

a02312

Caelitus electe pastor domini Benedicte pervigil observa miseratus ovilia cura R Benedicti 4 years 8 months ago F-SO 596

a02312a

Ut grex pastoris valeat mercede beari V Benedicti 4 years 8 months ago F-SO 596

a02314

Rex dilectae matri Annae et genus et species cujus eam in supernis sic oblectat facies ut beata visione vultus tui saties R Annae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02314a

Ad eandem vere lucis perduc omnes gloriam genetricis tuae matris qui colunt memoriam V Annae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02316

Gloriosus dei martyr levita Laurentius super ferri craticulum atque prunas positus oravit dicens domine tibi ago gratias quia tua introire promerui januas. R Laurentii 4 years 8 months ago F-SO 596

a02316a

Decursis omnibus poenis cunctisque suppliciiis tandem victor pretiosam ait efflans animam V Laurentii 4 years 8 months ago F-SO 596

a02317

Quae est ista quae penetravit caelos ad cujus transitum salvator advenit et induxit eam in thalamo regni sui ubi cantatur organa hymnorum quae ab angelis ad laudem regis aeterni sine fine resonat semper R Assumptio Mariae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02317a

O virgo ineffabiliter veneranda cui Michael archangelus et omnis militia angelorum deferunt honorem quam vident exaltatem super caelos caelorum V Assumptio Mariae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02318

Pretiosa mellis stilla speciosa maris stella gloriosa regis cella sponsa dei et puella ave plena gratia o Maria genitura vitae via virgo pura mater pia reos cura in extrema die dira nos duc ad palatia A Assumptio Mariae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02319

Ave virgo specialis stella maris orta nautis per quam viget rerum ordo pudico claudis utero illibata gignis partum illibata profers natum illibata et post partum praesentis catervae cantica suscipe benignissima A Assumptio Mariae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02320

Venientes innumerabiles populi qui per apostolum crediderat cum rege Pollimio abstulerunt corpus ejus gratias agentes deo cum hymnis et gloria R Bartholomaei 4 years 8 months ago F-SO 596

a02320.Tp1

Et cum gloriosa victoris bravia | Et cum celebrando martiris triumpho | Qui tormento in detracta cute superato | Fustigatus decollatus Christi fulget regno | Ubi sit memor memorum veniam precanto | Et suos suo gaudeo foveat in sua gloria Tp Bartholomaei 4 years 8 months ago F-SO 596

a02320a

Et construxerunt ei basilicam mire magnitudine et recondiderunt ipsum in ea V Bartholomaei 4 years 8 months ago F-SO 596

a02322

Virtutum forma Johannes baptista summa religiosus speculum propter saltantem puellam interfectus est R Decoll. Jo. Bapt. 4 years 8 months ago F-SO 596

a02322a

Precursor domini lucerna saeculi qui et Christum baptizare meruit V Decoll. Jo. Bapt. 4 years 8 months ago F-SO 596

a02323

O pulchra inter mulieres egredere et abit post vestigia gregum et paschae haedos tuos juxta tabernacula pastorum A Nativitas Mariae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02324

Vidit beatus Dunstanus pretiosum Dionysium pontificaliter altare adsistere adstantemque splendidam Editham sibi commendare digna inquit est haec venerari apud homines quam dominus glorificavit inter angelos concives R Edithae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02324a

Testimonio nostro crede super ea deo dilecta cui veneratores suos consili et potenti gratia V Edithae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02335

Templum virgo tibi quod fecerat o Dionysi vates ut ille sacrat Dunstanus sanctaque libat post sex septimanas canit hanc caelo rapiendam R Edithae 4 years 8 months ago

a02335a

Taedia flens vitae quod non liceat simul ire V Edithae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02336

Ave virgo sanctissima deo Editha dignissima quae clara inter aurea caelorum splendens sidera tua prece inclyta nostra ablue crimina et nobis posse gaudia tecum in caelesti gloria amen A Edithae,8 4 years 8 months ago F-SO 596

a02339

Prosequentes virginalem corde voce gloriam frequentemus specialem Editha memoriam cujus florent per exempla castitatis lilia se dicamus Christo templa virginum tot milia A Edithae,8 4 years 8 months ago F-SO 596

a02340

Procede et regna a dextris domini regina et regis filia gaude beata Editha super speciossimum forma quia unxit te deus tuus oleo laetitiae in gloria A Edithae,8 4 years 8 months ago F-SO 596

a02341

Veniente sponso prudentes virgines cum nitidis lampadibus exierunt obviam ei et intrantes cum eo ad nuptias epulabantur feliciter in saecula R XI milium Virginum 4 years 8 months ago F-SO 596

a02341a

Adnuat nobis examinator actuum talibus semper insistere excubiis quibus cum oleo exsultationis invento regnum mereamur ovantes introire paradisi V XI milium Virginum 4 years 8 months ago F-SO 596

a02342

Judas Simon Chananeus quibus demonstravit deus magnam diligentiam venerunt ad caeli ducem cum mortis perditum ducem subire sententiam R Simonis, Judae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02342a

Cumque Christo confitentes mortem coeperunt gaudentes per piam prudentiam V Simonis, Judae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02343

Viri summae pietatis duces innocentiae amatores veritatis per vos rex clementiae interemit falsitatis sectans et dementiae R Simonis, Judae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02343a

Dedit dominus apostolis potestam calcandi super Serpentem et Scorpionis V Simonis, Judae 4 years 8 months ago F-SO 596

a02369

Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem R Iwigii 4 years 8 months ago F-SO 596

a02369a

Gloriam laudis ei resonemus ut pro nobis ad deum fiat orator assiduus V Iwigii 4 years 8 months ago F-SO 596

a02370

Exeuntes quattuor ex clericis qui videbantur esse electi et vita casti corpus sancti caput remansit in manus unius et dextera manus in manus alterius R Maclovii 4 years 7 months ago F-SO 596

a02370a

Et quod reliquum erat in corpore nullo modo potuerunt de altari movere V Maclovii 4 years 7 months ago F-SO 596

a02374

Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium A In Dedicatione Ecclesiae 4 years 7 months ago F-SO 596

a07463a

Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio V Gregorii 6 years 10 months ago F-SO 596

ah54007.1

Dic nobis Maria quid vidisti in via sepulchrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes surrexit Christus spes mea precedet vos in Galilaea | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Iudeorum turba fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere D Dom. Resurrectionis 6 years 9 months ago F-SO 596

g02798

Alleluia Stabat juxta aram templi beatus Wunnebaldus circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano circa illum steterunt quasi rami palmae Al Wunnibaldi 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5

g02799

Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae sedem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus aecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristotiles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur Sq 7 years 3 months ago D-TRb Abt. 95 No. 5; also GoogleBooks "Patrologiae cursus completus: sive biblioteca universalis ..., Volume 163";

g02840

Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen Gl 6 years 10 months ago F-SO 596

Pages