Genre: 
Full text: 
Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab initio unde prius veneremur ut a virgine juvemur et piemur vicio in hoc contra partus legem concepisti virgo regem a quo manes genita absque comitiva viri meruisti circuiri quo sunt cuncta condita virgo nostri miserere et ab hoste nos tuaere et a sorde criminum ne possimus supplantari nec ab hoste superari velis virgo virginum ergo mater pietatis nobis subveni gravatis tollens nobis vicia ut criminibus gravatos reconciliet mundatos Christo tua mitia sicut est dominus tecum tua prece simus secum
Fulltext source: 
Bonastre - estudis sobre la verbeta p. 165
Notes: 
Verbeta